De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 218
208. Assertio secunda. Idem, licet non adeo certo, de nonmullis rebus et factis dici potest, quae post Christi ascensionem acciderunt et non in Evangeliis sed in aliis Novi Testamenti libris relata leguntur. Qui in hac re contrarium sentiunt, non sunt ii soli, qui aut sensum mysticum Novo Testamento omnino inconvenientem et impossibilem iudicant aut eidem sensum istum ob alias rationes de facto abiudicant. Scilicet non desunt auctores, qui, ut diximus (n. 204.), Evangeliis mysticum sensum concedentes eundem ab aliis Novi Testamenti libris penitus exclusum esse volunt. Contra omnes, qui quacumque demum de causa assertionem nostram in dubium vocant, possumus ante omnia in rem nostram ponere praeiudicium, quod iam supra (l. c.) tetigimus. Conceditur aut contra negantes in superioribus demonstratum est, tum in Veteri Testamento tum etiam in Evangeliis Novi Testamenti identidem sensum vere mysticum reperiri. Cur ergo non idem de ceteris Novi Testamenti libris coniicere licebit? Haec coniectura confirmatur per id, quod supra (n. 204.) dictum est. Ibi primo monuimus, nihil esse, quod ostendat, huiusmodi sensum magis Evangeliis quam ceteris libris Novi Testamenti congruere, deinde alterum adiunximus, quod consideratione dignum est. Scilicet si quae sunt, quae contra sensum mysticum ex indole Novi Testamenti afferri posse videntur, ea potiori iure valent de Evangeliis quam de ceteris libris. Nam Evangelia tum doctrinae perspicuitate tum rerum sublimitate inter omnes Scripturae libros primum locum occupant. Item ex dictis adversarii fateri coguntur (Patrit. l. c. n. 379.), Patres de hac quaestione aut nihil certi definivisse aut magis favere sententiae nostrae. Ad haec s. Thomam, qui merito lumen scholae ac theologorum princeps habetur, item non pro ipsis stare sed pro nobis adversarii ultro concedunt. (Cfr. Patrit. l. c. n. 381.) Ut pondus
Revera clarissima sunt verba s. Thomae (Quodlib. VII. art. 15. ad 5.), quibus docet, ea, quae dicuntur de Christo, posse exponi de ecclesia. En doctrina, quae ibi proponitur. Ea, quae Christo in vita mortali acciderunt, sunt figura corporis mystici; et quae secundum literam de ecclesia primitiva dicuntur, non solum moraliter et anagogice ad posteriora ecclesiae tempora transferri possunt, sed aliquando expositionem, quae vere allegorica et quasi typica est, admittere videntur. Haec quoad rei substantiam s. Thomas. Iam vero de primitiva ecclesia non tam Evangelia sed alii Novi Testamenti libri et maxime Actus Apostolorum et Apocalypsis agere in-