De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 219
hoc auctoritatis pro sententia nostra magis appareat, his auctoribus eos theologos ac interpretes addere possumus, qui Evangelia hinc inde mystice interpretantur. Sunt autem numero omnino plurimi imo ex antiquioribus fere omnes. Hi enim communiter inter Evangelia ceterosque libros nihil solent distinguere sed generatim docere vel supponere videntur, Scripturis tum Veteris tum Novi Testamenti haud raro sensum mysticum inesse. Concedendum tamen est, eos pro Novo Testamento exempla ex solis Evangeliis sumere consuevisse. (Bonfrer. l. c. c. 20. sect. 3. n. 7.; Patrit. l. c. n. 380.) Ita tandem ex auctoritate non solum validum praeiudicium sed haud spernendum argumentum pro sententia nostra desumi posse videtur.
209. Post haec deveniendum est ad proprii nominis argumenta. Primum argumentum, quod satis aptum videtur, ducimus ab exemplis. Inveniuntur enim, ut nobis videtur, in libris Novi Testamenti etiam praeter Evangelia loci aliqui, qui cum sufficienti probabilitate pro re nostra facere videntur. Reperiuntur nimirum in Novo Testamento etiam extra Evangelia nonnulli loci, in quibus aut describuntur aut tanguntur res post Christi ascensionem in coelum gestae aut factae, quibus mysticam significationem subesse si non invicte demonstratur saltem magnopere suadetur. Quare locis illis, in quibus haec leguntur, sensum mysticum subesse pari probabilitate admittendum erit. Quo posito veniamus ad exempla. Hic tamquam exemplum
veniuntur. Ergo etiam isti libri iuxta s. Thomam aliquando allegorice exponi possunt.
Haec auctoritas munitur etiam ex iis, quae alia occasione infra (n. 210.) de reconciliandis variis variorum interpretationibus dicturi sumus.
Ad allegoricam Petri visionem (Act. X. 11. seqq.) et alia similia non provocamus. Persuasum enim nobis est, in huiusmodi locis proprie nonnisi unum sensum reperiri, quem in rigore non sensum mysticum sed symbolicum aut allegoricum appellandum et tandem sensui literali accensendum credimus. (Cfr. n. 184. in nota.) Neque insistimus in iis, quae supra (n. 201.) de typis in Novo Testamento inveniendis adduximus et aliquatenus in rem praesentem derivare possemus. Ibi nimirum diximus, Eucharistiam non solum constituere signum efficax gratiae sed simul esse signum prognosticum futurae gloriae, quod theologi in universum docent de sacramentis Novae Legis. (Cfr. Franzelin de sacram. in gen. thes. II. n. II.) Quo posito ita quis posset in rem nostram argumentari. De institutione et usu sacramentorum non solum in Evangeliis sed et in aliis libris Novi Testamenti sermo est. (Act. II. 41. 42. VIII. 14. seqq. XIX. 5.;