De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 220
omnium probabilissimum nobis occurrit donum linguarum, quod teste Scriptura primitivae ecclesiae in prima die Pentecostes concessum fuit. In hoc enim dono adeo splendido atque extraordinario s. Augustinus constanter et certo significationem aliquam propheticam invenisse sibi visus est. Significatio illa, quae, si vera est, in sensu stricto mystica dici debet, iuxta Augustinum in eo est, ut donum linguarum futuram ecclesiae catholicitatem praefiguraverit ac veluti in nuce continuerit. Igitur quia futura Christi ecclesia omnes omnium linguarum populos complexura et omnibus linguis Deum laudatura erat, ideo iam tunc ex mystica Dei dispositione in primis suis membris per miraculum linguarum Deum omnium gentium linguis glorificabat. Sed audiamus Augustinum: «Nemo, ita quaerit s. Doctor (serm. 267. alias de temp. 168. n. 3.), loquitur (modo) linguis omnium gentium, sicut loquebatur, qui tunc (in die Pentecostes) Spiritu sancto implebatur? Quia, ita enim idem s. Doctor reponit, quod illud significabat, impletum est.» Prosequitur: «Quid est illud?... Ecclesia tunc in una domo erat. Accepit Spiritum sanctum: in hominibus paucis erat; in lingua totius orbis erat. Ecce quod praetendebat modo. Nam quod illa ecclesia parva linguis omnium gentium loquebatur, quid est, nisi quod ecclesia ista magna a solis ortu ad occasum linguis omnium gentium loquitur? Modo impletur, quod tunc promittebatur.» (Cfr. serm. 71. alias de verb. Dom. serm. 11. n. 28.; serm. 268. al. de temp. serm. 169. n. 1. et serm. 269. al. de temp. serm. 170. n. 1. in loan. tract. 32. n. 7. contr. lit. Petil. l. II. n. 74. et Breviar. Rom. Pentecost. Hym. ad Laud.) En igitur prophetia realis in Actibus Apostolorum descripta! Et nota, s. Augustinum hanc interpretationem ita certam habuisse, ut ea non semel pro argumento contra Donatistas usus sit. In simile fere exemplum trahi possunt; alia charismata extraordinaria, quae vigebant passim in ecclesia primitiva et tum in Actibus Apostolorum (II. 2. seq. VIII. 17.—19. XIX. 6.) tum
I. Cor. XI. 20. seqq.; I. Petr. III. 21.) Ergo in iis libris agitur de rebus, quae characterem typicum habent. Iam vero per typos ex dictis necessario sensus mysticus in respectivos locos derivatur. Sed, ut diximus, his nos non insistimus, tum quia iis non indigemus, tum propterea etiam, quod reponere quis posset, sacramenta a Christo ante ascensionem suam fuisse instituta. Solum monemus, hanc evasionem satis futilem nobis videri.