De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 221
in epistolis Pauli (I. Cor. XIV.) describuntur. Negari enim vix poterit, illum non multum a vero aberrare, qui crediderit, his charismatibus, quibus fideles adhuc in hac vita mortali degentes aliquatenus vinculis mortalitatis absoluti ac Deo et eius superna gratia quodammodo inebriati apparebant, anticipatum simul ac praefiguratum fuisse statum gloriae, de quo scriptum legimus: «In resurrectione erunt sicut Angeli Dei in coelo» (Matth. XXII. 30.) et in alio loco: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis potabis eos» (Ps. XXXV. 9.) et iterum: «Ut sit Deus omniam omnibus.» (I. Cor. XV. 28.) En «virtutes saeculi venturi.» (Hebr. VI. 5.)
210. Postremo suasivum saltem argumentum addere possumus ex II. Thess. II. 7., ubi ita legimus: „Nam mysterium iam operatur iniquitatis.“ Ex hoc loco, quem ceterum satis difficilem esse concedimus, ita argumentamur. In versiculo octavo, qui nostrum immediate sequitur, iuxta unanimem fere interpretationem Apostolus loquitur de Antichristo proprie dicto seu de persona illa singulari, quae in fine mundi ventura est et impugnatura regnum Christi i. e. ecclesiam. Econtra in nostro versiculo Apostolus de sua aetate manifesto loquitur et iniquitatem suo tempore grassantem omnibusque notam commemorat. Praeterea in eo etiam fere omnes consentiunt, quod Apostolus in hoc etiam versu ad personam aliquam in particulari respiciat puta ad Neronem, qui ut adversarius Christi eiusque ecclesiae christianos impugnare per id tempus animo agitabat, et quod dictus imperator ab Apostolo consideretur ut praecursor Antichristi. Quo posito haec notamus. Apostolus, dum de persona illa eiusque in Christum inimicitia tamquam de re omnibus nota loquitur eamque abstracto nomine iniquitatem appellat, vocabulo mysterii utitur. «Mysterium, inquit, iam operatur iniquitatis.» Merito ab interprete quaeritur: Quid sibi vult hic vox mysterii? Ad quaestionem istam facile respondebis, si ponis, Apostolum ibi non habere sermonem de persona aliqua vel re, ut simplex persona vel res est, sed de re aut persona illa loqui, qua est typus et imago mysteriosa alterius personae aut rei alterius, nimirum Antichristi et eius saevitiae in ecclesiam, de qua re Paulus mox plura subiicit. Extra hanc hypothesim vero ista vox sive istud mysterium convenientem expositionem vix admittit. (Cfr. Estius in h. l.; Calmet diss. de Antichristo; Becanus