De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 222
theol. schol. de Incarn. c. 27; Hurter l. c. tom. III. n. 755. in nota.) Sufficienti ergo probabilitate concluditur, Apostolum Neronem eiusque persecutionem in Christianos considerasse ut typum proprie dictum Antichristi eiusque persecutionis in ecclesiam in fine temporum. Quibus semel admissis nostro loco, in quo haec tanguntur, ad sensum typicum nihil deesse videtur. Praeterea aliud inde inferimus. Si forte persona Neronis eiusque persecutio in alio praeterea loco Scripturae inveniatur descripta, illi etiam descriptioni pronum est mysticum sensum tribuere. Iam vero, ut plurimi credunt (Calmet l. c. et in II. Thes. II. 37.), reapse aliud non est quam Nero eiusque saeva in Christi fideles crudelitas, quod in Apocalypsi (XIII. 18.) sub imagine bestiae descriptum legitur. Quid igitur typica ratione semel admissa probabilius, quam in ea descriptione rationem typicam ab auctore sacro penitus exclusam non fuisse? Et en aliud exemplum haud improbabile pro re nostra. Itaque revera innuente ipsa Scriptura cum sufficienti probabilitate in uno vel altero ex libris, de quibus quaerimus, sensum mysticum invenire conceditur. Ut has interpretationes etiam aliunde et ab extrinseco fulciamus, novam considerationem addimus. His interpretationibus admissis multo facilius ad unitatem revocari possunt variae interpretationes, quae apud Patres et catholicos interpretes passim reperiuntur. Nam v. gr. citatum ex Apocalypsi locum, quem plurimi de Nerone accipiunt, simul a non paucis de Antichristo expositum videmus. Igitur si verum est, quod nos hic proposuimus, hae duae interpretationes se invicem non excludunt, sed simul retineri seu in unam, quae completa sit, conslari poterunt. Simul hoc modo facilius intelligitur, quomodo Hieronymus (epist. 53. n. 8.) de Apocalypsi dicere potuerit: «In verbis singulis multiplices latent intelligentiae.» Quod igitur
Simile quid dicatur de decem cornibus eiusdem bestiae in Apocalypsi (Apoc. XIII. 1. XVII. 12. cfr. Calmet in hh. II. et Becan. l. c.) et de duobus testibus inductis in eodem libro (XI. 3.), quae a variis varie exponuntur. Calmet (in h. l.) videns tantam in hoc loco exponendo etiam inter bonos auctores diversitatem, dum alii locum istum de Henoch et Elia, alii de Moyse et Elia (cfr. Becan. l. c.; Maldon. in Matth. XVII. 3.), alii de martyribus ex oriente et occidente, alii de martyribus ex clero et populo aut ex populo hebraeo et ex gentilitate intelligunt, ita scribit: «Patres et interpretes in geminis his Prophetis Henoch et Eliam agnoyerunt; quos revera fatemur in mundi exitu ante iudicium superventuros,