De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 223

tandem ex ista tractatione concludendum ducimus, hoc est: Nobis neque iustum videtur esse neque prudens, si absque ratione necessaria catholico interpreti eripiatur libertas, quantum res patitur (cfr. supra n. 189.), quaerendi in omnibus Scripturae libris aliquo modo sensum mysticum. Item imprudenter agit, qui sine causa viam praecludere conatur, qua, quantum fieri potest, discordantes Patrum et bonorum interpretum sententiae amice concilientur et ad unitatem revocentur. Porro id facere cognoscuntur ii, quos in superioribus impugnavimus.

211. Assertio tertia. Nihilominus non solum gratuitum sed vitiosum esset, si quis omnia aut fere omnia, quae in Novo Testamento sive de vita Christi sive de fatis primitivae ecclesiae scripta leguntur, ad mysticum intellectum figuramque futurorum trahere conaretur. Primo rem de qua agimus, paululum declarare libet. Adoptatis semel principiis, quae modo posita sunt, contendere quis posset, vitam Christi et vicissitudines primitivae ecclesiae ut typum perpetuum perpetuamque prophetiam realem futurorum ecclesiae fatorum habendam esse. Quare — ita aliquis dicere posset — sicut in vita Christi et in primitivae ecclesiae historia nihil inveniri supponitur, quod typica pro futuro significatione destituatur; ita et in publica posterioris ecclesiae historia singulis factis ac vicissitudinibus vitae Christi facta similia vicissitudinesque similes respondeant necesse est, ac singulis ecclesiae apostolicae fatis ac vicissitudinibus similia item posterioris ecclesiae fata ac vicissitudines. Imo omnia fata eodem semper ordine in ecclesia sibi succedere supponendum est, quo ordine singula primitus in eorum typo, quae est vita Christi ac historia ecclesiae primitivae, mutuo sibi

ut fideles ab Antichristo vexandos tueantur et regant. Sed antequam rei huius veritas contingat, adumbrationes nonnullae praecesserunt in viris illis sanctissimis, qui pressa frequenter variis calamitatibus ecclesia fidem virtutemque animi in adversarios veritatis exercuerunt.» En expressa ab hoc auctore sententia, quam nos proposuimus.

Argumenta, quae in contrarium afferuntur, aut nullam omnino vim habent aut supra soluta sunt (n. 198. seq.), ut consideranti patebit. Praecipua habes penes Patritium. (1. c. n. 378.—382.)

Si quaeris, cur in Evangeliis magis quam in aliis Novi Testamenti libris reperiatur sensus mysticus, notamus ista. Primo manifeste libri historici prae aliis libris ratione materiae tali sensui aptiores inveniuntur. Iam vero praeter Actus Apostolorum in Novo Testamento sola Evangelia