De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 224

successisse deprehenduntur. Haec est theoria, quam improbamus. Igitur huiusmodi suppositionem seu theoriam nos ante omnia plane gratuitam dicimus. Ratio est manifesta. Non enim perspicimus, quibus rationibus huiusmodi theoria, quae Novo Testamento rebusque evangelicis atque apostolicis adeo amplam et adeo determinatam significationem mysticam inesse supponit, aut demonstrari aut etiam utcumque suaderi possit. Legimus quidem penes Augustinum (in Ioan. tract. 9. n. 1.): «Omnia, quae fecit Dominus Iesus, non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis sed etiam ad aedificanda in doctrina fidei.» Sed sanctus Doctor, dum ita scriberet, non unice sensum mysticum sed insuper etiam illum prae oculis habuit, qui derivatus dicitur quique aut ab exemplis aut a contrariis etc. ducitur vel rectius a vero ac primitivo sensu per quandam consequentiam infertur ac concluditur. Quare licet ea suppositio, quam impugnamus, reiiciatur, verba Augustini verissima manent. Idem dic de aliis aliorum Patrum aut doctorum, si qui reperiuntur, locis ac sententiis, quae huic locutioni Augustini similes esse videantur. Alioquin, quod nos scimus, nemo ex theologis et interpretibus catholicis alicuius nominis, ex iis dico, qui, quod asserunt, etiam demonstrare conantur, tale aliquid aut pro certo defendit aut probabile utcumque dixit. Imo omnibus persuasum esse videmus, sensum typicum ac mysticum multo latius patere in Veteri Testamento et in historia

historica esse deprehenduntur. Si deinde Evangelia cum Actibus Apostolorum comparaveris, invenies praecipue in Evangeliis referri vitam Christi. Haec autem, cum centrum sit totius historiae sacrae, sicut in Veteri Testamento variis typis praefigurata fuit, ita vicissim aptissima est, quae sit exemplar et prototypon futurorum. Aliis verbis, quae in corpore Christi mystico suis temporibus sunt agenda, per vitam Christi mortalem satis apte in antecessum praefigurantur ac praemonstrantur, quod de historia Apostolorum pari iure dici non potest.

Simile quid revera in fine saeculi elapsi in Gallia nonnulli, qui Iansenistarum sectae favebant, fecisse videntur. Illi enim, qui Figuristae appellantur, aut vitam Christi aut historiam Machabaeorum per abusum aliegorice interpretabantur, ut per haec et suos errores firmarent et veram ecclesiam calumiarentur et se solos in oppositione ad alios, qui Sedi Romanae obedientes erant, veram ecclesiam esse imprudentibus persuaderent. (Cfr. Stimmen aus Maria-Laach a. 1877 i. e. tom. XIII. p. 240 seqq.; Hummelauer Schöpfungsbericht p. 68.) Etiam nonnulli scriptores ascetici postri temporis ab hac suppositione hinc inde non longe abesse videntur.