De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 225
sacra ante Christum, quam in Testamento Novo i. e in vita Christi atque in primitiva ecclesiae Christi historia. Nihilominus auctores cordatiores neque in historia Veteris Testamenti ubique mysteria ac mysticas significationes aucupari licitum duxerunt. Quare haec sententia contra communem theologorum sensum esse merito videtur. Certe s. Thomas (Quodl. VII. art. 15. n. 5. cfr. hic n. 208. in nota), licet satis aperte doceat, historiam primitivae ecclesiae ac vitam Christi significatione typica non carere; in hac re ita caute loquitur, ut id non de omnibus, nec de multis sed de paucis admodum rebus supposuisse dicendus sit. Idem confirmatur factis hoc modo. Certe magna aut saltem haud exigua historiae ecclesiasticae pars nostris temporibus iam effluxit. Iam vero quis quaeso inter historiam ecclesiasticam octodecim saeculorum elapsorum et inter vitam Christi aut primitivae ecclesiae vicissitudines tantam harmoniam monstrare poterit, quantam adversariorum sententia comminiscitur? Imo quis non in multis apertam dissimilitudinem seu defectum praetensae illius similitudinis vel invitus agnoscere cogitur? Praeterea sententiam istam etiam vitiosam diximus. Ratio est in promptu. Si enim supponis, sententiam hanc tum ab omnibus pro certa retineri tum in toto rigore sumendam esse, inde tam pro historia ecclesiastica recte intelligenda quam pro diuidicandis rebus, quae ab ecclesia eiusque ministris pro occasione temporum aguntur, necnon pro habenda in futurum providentia incommoda haud levia enasci posse ac debere facile perspicies.
ARTICULUS SECUNDUS.
An aliud praeterea magis absconditum sensus mystici genus in Scriptura inveniatur?
212. Assertio unica. Praeter illud sensus mystici genus, quod solis rebus superstruitur et ordinarium dici potest, aliud interdum in Scripturis nostris reperitur, quod non rebus solis perfecte inesse intelligitur, sed per modum ordinemque tractandi ac rerum delectum completur nec immerito extra-ordinarium appellatur. Notionem distinctam hujus sensus supra (n. 185.) iam dedimus, per quam etiam rei possibilitas patefacta ac demonstrata haberi potest. Simul ibi indicatum est, in quo hoc sensus mystici genus tum a sensu literali tum ab