De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 226

ordinario mystici sensus genere differat, et cur talis sensus merito sensui mystico adnumerandus sit. Ceterum haec omnia exemplis, quae pro re demonstranda afferemus, magis illustrabuntur. Quare continuo ad rei demonstrationem accedimus. Igitur

213. Assertionem nostram ante omnia demonstramus per exempla. Luculentum huius rei exemplum, quodque adhibito interprete Paulo Apostolo indubium esse videtur, habemus in loco Genesis (XIV. 18.—20.), ubi de Melchisedech agitur. Notissimum est, Apostolum (Hebr. V. 10. 11. VII. 1. seqq.), dum de Christo eiusque sacerdotio loquitur, provocare ad Melchisedech, quod per illum in Veteri Testamento Christus eiusque sacerdotium adumbratum fuerit. Iam vero in hoc Christi typo exponendo Paulus eo interpretandi modo usus est, qui, si semel admittitur, necessario illud, de quo hic quaeritur, sensus mystici genus supponit atque postulat. Id ostendimus hoc modo. Penes Apostolum de Melchisedech haec praecise verba dicta inveniuntur: „Sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum“ (l. c. VII. 3. coll. 8. 16. 23. 24.). Haec verba Apostoli multa iam torserunt ingenia et in diversissimas fecerunt interpretes abire sententias. (Cfr. Calmet dissert. de Melchis.) Nihilominus hoc indubitatum esse debet et penes optimos interpretes constare iam invenitur, qualitates illas et characteres, qui hic Melchisedech tribuntur, et per quos Melchisedech teste Apostolo praefigurabat Christum, ipsi Melchisedech minime convenire vel convenisse realiter

Plura hic tanquam certa supponimus. Supponimus 1. huius epistolae auctorem in loco, de quo agitur, respicere ad Genesim, 2. eam epistolam esse canonicam. Proinde dici non potest, auctorem epistolae non interpretari Genesim, sed potius ludere verbis ac sententiis sine rerum veritate et sine obiectivo fundamento. Ceterum id auctor ipse excludit his verbis (v. 11.): «De quo (i. e. de Melchisedech eiusque cum Christo comparatione) nobis grandis sermo et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.» Ex his concluditur, tantum abesse, ut auctor plus dicere intendat, quam quod rerum veritas habet, ut timeat, ne omnia, quae locus ille continet, explicare non sufficiat. Insuper haec Apostoli interpretatio iam per Psalmistam (CIX.) in nuce praeformata fuit. Psalmista enim Christum non solum generatim per Melchisedech praefiguratum fuisse significat sed in eo praecise Christum Melchisedech assimilatum esse commemorat, quod aeternum habeat sacerdotium. «Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.»