De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 11

gubernatam et ad instar instrumenti adhibitam scribi videremus aut aliquando scriptas fuisse sciremus? Gaudent igitur nostri libri ubique et in omnibus divina auctoritate. Id ex sensu catholico magis confirmatur.

ARTICULUS SECUNDUS.

Argumentum ex sensu catholico pro hac re instauratur.

15. Priusquam ad argumentum ipsum accedamus, magis in particulari describendus est modus, quo ecclesia et ss. Patres duce ipso Christo eiusque Apostolis sacris libris uti consueverunt. Igitur videmus, libros Veteris Testamenti saepissime in Novo Testamento citari ut oracula Spiritus sancti, ut divinum divinae revelationis fontem, ut auctoritatem, cui sine sacrilegio nemo audeat contradicere. Et, quod bene notandum est, hac ratione haud semel adducuntur loci, qui prima fronte nonnisi res profanas aut indifferentes continere videntur, et in quibus per se et independenter ab auctoritate eorum, qui in Novo Testamento iis utuntur, nemo aliquid sacri aut religiosi suspicatus fuisset. Nam ex rebus Veteris Testamenti, ut exterius apparet, minimis et interdum ex solo modo loquendi aut narrandi haud raro in Novo Testamento magna eruuntur mysteria. Quis v. gr. ex praecepto mosaico de bove triturante (Deut. XXV. 4.), ex historia patriarcharum, ex transitu maris rubri et itinere in deserto, ex modo, quo in historia Abraham introducitur Melchisedech, tale aliquid colligere in mentem induxisset, qualia his locis revera inesse scriptores Novi Testamenti indubitato testantur? (I. Cor. IX. 9. coll. 1. Tim. V. 18; Gal. V. 22. seqq.; I. Cor. X; Hebr. VII.) Quis ex eo, quod Deus in Scripturis dicitur Deus Abraham, ex eo, quod Isaias (LV. 3.) misericordias David dicat fideles, ex illo ἔτι ἄπαζ penes Aggaeum (II. 6.) et similibus ea affirmasset aut intulisset, quae Apostolos et Christum ipsum affirmasse aut intulisse cernimus? (Cfr. Matth. XXII. 32. coll. Marc. XII. 36; Act. XIII. 34; Hebr. XII. 27.) Certe talis usus librorum, ita iam hic concludere liceret, supponere videtur, omnia in iis etiam minima et ea, quae per se profana esse et ad religionem nil facere videntur, sicut plena sunt mysteriis, ita, prout ibi narrata et relata inveniuntur, divinam habere auctoritatem. Hoc, quod modo de libris Veteris