De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 227
et prout in se est vel fuit persona historica. Haec eidem solum conveniunt attento modo, quo Scriptura de eo loquitur. Aliis verbis Melchisedech non prout simpliciter historica persona est, sed prout in Scriptura repraesentatur et eius, qui Scripturam legerit, conspectui offertur, eo modo, quo loquitur Apostolus, aeternum Christi sacerdotium praesigurare seu repraesentare cognoscitur. (Cfr. Calmet l. c. et in h. l.; Estius et Bisping ibid.) Quodsi ita est, iuxta Apostolum mysterium praecise in eo inesse dicendum est, quod Scriptura circa hunc virum tum patrem tum matrem tum generatim genealogiam, necnon et initium ac finem totumque vitae ordinem tacuisse inveniatur, acsi vir fuerit, qui cum rebus humanis nullo prorsus vinculo necteretur. Brevi in hoc loco Genesis iuxta Apostolum non tam in rebus per se spectatis sed in modo narrandi mysterium latet. Iam vero, ut quisque facile intelligit, in hoc praecise ille sensus consistit, quem hic nos cum tanto studio Scripturae vindicare intendimus. Ergo Paulum ipsum istius sensus assertorem habemus.
214. Hanc rem nos hic adhuc paulo amplius declarandam censemus. Igitur ne credas, ad istum sensum in dicto Genesis loco inveniendum Apostolo vel alteri interpreti omnia omnino indicia defuisse, illamque interpretationem per se et sine auctoritate Apostoli adeo improbabilem videri. Quod ut intelligas, nota, quae sequuntur. In loco citato ante omnia inter medios idololatras videmus nobis occurrere virum fidelem, qui rex est iuxta et sacerdos, isque sacerdos Dei altissimi. Deinde tum homo ipse tum locus, ubi regnat, insignitus apparet nomine splendidissimo. Dicitur enim vir ipse Melchisedech i. e. rex iustitiae, et locus, ubi regnat, Salem i. e. pax vocatur. Est ergo vir ille ex nomine rex pacis. Notum porro est, nominibus in Scriptura saepissime mysteria subesse i. e. in Scriptura haud raro nomini respondere rem, quae tali nomine significatur. Praeterea Melchisedech Abraham benedixisse narratur, qui et ipse pater erat credentium et in quo omnes gentes benedicendae sperabantur. Et quod auget miraculum, Abraham benedicitur in terra, quae illi in perpetuam possessionem promissa erat; benedicitur, dum parta victoria splendidissima a caede quatuor regum spoliis atque praeda onustus revertitur. Statim Abraham quasi in signum subiectionis Melchisedech decimas offert ex