De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 228
omnibus, quae attulerat, quas iste quasi rem sibi debitam accipit. Quasi dixerim: Ubi in tota historia Veteris Testamenti vir similis occurrit? Si quis alius nonne prae primis iste aptus erat, qui typus sit Christi, quem tota historia antiqua praenuntiabat? Et nihilominus, dum Scriptura aliorum parentes et genealogiam, ortum vitae et interitum diligenter persequitur, dum huius etiam et sacerdotium et nomen et urbem, in qua regnabat, solerter refert, de parentibus tanti viri aliisque vitae circumstantiis altum tenet silentium. Nec alibi deinceps in Scriptura de ipso aut de eius posteris aliquid legimus. Non legimus v. gr. aut ipsum Melchisedech aut eius posteros, quod per se pronum ac fere necessarium videbatur, Abraham vel posteris eius sive in longa eorum peregrinatione in terra Chanaan sive in occupatione eiusdem terrae promissae unquam occurrisse. Nonne haec omnia valde mira videntur? Nonne haec ei, qui Scripturae indolem perspectam habuit, sufficiens indicium praebere poterant, ut in isto agendi modo, quam Scriptura hic tenuisse invenitur, mysterium altius rimaretur? Si Melchisedech, ut in se probabile videtur, typus et figura est Christi, numquid silentium adeo eloquens circa virum istum sine mysterio erit? Nunc autem quod in se solam suspicionem de mysterio aliquo ingerere poterat, per Apostolum authentice declaratum habemus.
215. Alterum exemplum minus tamen luculentum minusque certum habes in Novo Testamento penes Matthaeum (I. 1. seqq.)
Ad haec infirmanda quidam notant, etiam de aliis personis distinctis, ut de Elia Propheta, in Scriptura silentium simile reperiri. Respondemus primo: Quis certo scit, nullum ibi latere mysterium? Deinde quantumvis magnus fuerit Elias, tamen sub certo quodam respectu tantus non fuit, quantum Apostolus facit Melchisedech (Hebr. VII. 7.) Quare ratio in utroque non est perfecte eadem. Deinque de Elia saltem patria indicatur (III. Reg. XVII. 1.) et haeres spiritus non tacetur (IV. Reg. II.). Itaque neque in ipso silentio quoad utrumque exemplum perfecta paritas observatur.
Etiam auctor libri Sapientiae in eo, quod Moyses in narranda mundi creatione circa certam classem animalium consuetae benedictionis mentionem intermisit, mysterium aliquod seu significationem occultiorem agnovisse videtur. (Sap. XV. 18. 19. coll. Allioli in h. l.) Ita cum quadam probabilitate in narratione creationis aliud nostrae rei exemplum ponere liceret, cuius Scriptura ipsa sive posterior auctor inspiratus interpres et testis existit. Sed in his ex certis rationibus non admodum insistimus.