De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 229
ubi ponitur genealogia Christi. Videamus, quid mysterii ibi sit. In ea genealogia, tum si res spectetur in se ipsa, tum ex sententia satis communi Patrum catholicorumque interpretum duo non sine mysterio esse videntur. Primum igitur, quod non videtur carere mysterio, est determinatus numerus generationum earumque distributio in tres classes numero perfecte aequales. Nam tum ab Abraham ad David tum a David ad captivitatem tum a captivitate ad Christum ab Evangelista praecise quatuordecim generationes numerantur. Attendatur vero in hac re, quomodo Evangelista ipse tum numerum generationum tum divisionem diligenter notaverit. Quae quaeso huius rei ratio esse potest, quam mystica quaedam eius significatio? Ita reapse multi auctores optimae notae hanc rem interpretantur. (Cfr. Maldonat. in h. l.; Allioli in h. l.; Hummelauer Schöpfungsbericht c. 4. p. 66; Wieser Zeitschrift für kathol. Theolog., Innsbruck 2. Jahrg. p. 131; Ambros. in Luc. l. III. n. 16.) Deinde in hac genealogia item non videtur carere mysterio, quod ibi ex mulieribus non introducantur nisi quatuor, quae omnes alienigenae et excepta Ruth simul peccatrices fuisse deprehenduntur. Nolumus certe contradicere Maldonato, dum scribit (in v. 3. h. l.): «Praetermisit Evangelista, quod ordinarium erat quodque per se intelligi poterat, quod autem singulare et dubium erat, exposuit.» Sed hoc per se solum non videtur sufficere, nec possumus improbare Calmet (in v. 3. h. l.), qui plures secutus Patres: «Docuit, ait, his exemplis Matthaeus, Iesum, qui peccatores servaturus venerat, tales non dedignari in maiorum suorum censu, omnesque ab illo indiscriminatim ad salutem vocari, iustos et iniquos» (cfr. Allioli ad v. 17. h. l.) et addere po-
Quale reapse sit mysterium, nos hic accuratius inquirere nolumus. Nobis sufficit, si adesse concedatur, qualecumque demum sit. Allioli illo numero miram Dei de Messiae prosapia providentiam indicari autumat. Origenes et Hieronymus numerum generationum ad Christum pertingentium conferunt eum quadraginta duabus stationibus populi Israel in deserto, ut, quot stationibus populus ille pervenerit ad terram promissam, tot generationibus perveniatur ad Christum. Maldonatus ita habet: «Medici quartum decimum diem criticum vocant et omnium in morbis periculosissimum esse dicunt. Videtur igitur Deus congruenter naturae decimo quarto quoque saeculo populi sui statum mutare voluisse, ut una republica quodammodo mortua alia nasceretur melior.»
Maldonatus contra hanc interpretationem, quae eum minime latuit, haec objicit. Iuxta multos supponendum est, etiam ex viris tres reges ob