De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 230

tuisset: Iudaeos et gentiles. Imo horum interpretum vestigio insistentes non sine magna probabilitate ulterius procedere possumus. Dicimus ergo: Per haec item mystica significatione innuitur, fore, ut in novo Christi regno Iudaeis gentiles et illis, qui iustos se arbitrarentur, anteponantur ii, qui peccatores se confiteri haud gravantur. (Cfr. Rom. IX. seq. Marc.; II. 17.) Ita hic praeter sensum literalem alius probabiliter isque multiplex reperitur sensus, qui oppido mysticus est dicendus. Quare pro scopo nostro adhuc demonstrandum manet, sensum istum ad illud genus pertinere, de quo hic agimus. Hanc demonstrationem ita absolvimus.

216. Secunda et tertia ex significationibus mysticis, quas numero superiore circa genealogiam Christi recensuimus, aperte non in obiectiva rerum veritate sed in rerum delectu modoque narrandi fundatur, quem Evangelistae in recensenda Christi genealogia tenere placuit. Si enim Evangelista mulieres omnes, quae per se genealogiam illam ingrediuntur, in textum sacrum introduxisset, sicut nemo mysterium in iis quaesivisset, ita illud mysterium, quod supra secundo loco innuimus, nullo modo significare potuisset. Tunc enim in ea genealogia feminae exterae hebraeis bonaeque malis sine discrimine ac mysterio permixtae invenirentur. Idem valet de significatione mystica, quam primo loco innuimus. Nemo negabit, mysterium, quodcumque demum sit, ibi in pari generationum numero et in parili earum dispositione positum esse. Iam vero inter interpretes nunc certum habetur et ex Scriptura ipsa perspicitur, non omnes absolute generationes ibi ab Evangelista recensitas esse sed inter Ioram et Oziam (v. 8.) tres omnino generationes excidisse. (Cfr. Ambros. in Luc. l. III. n. 45; Maldonat et Calmet in h. l.; Can. l. c. l. II. c. 18. ad 6; Allioli ad Matth. I. v. 5; Hummelauer

peccata sua in hac genealogia fuisse omissos. Quomodo ergo mulieres ob peccata credi possunt introductae, cum viri ob peccata excludantur? Reponimus: Cur non potuit Evangelista in seligendis mulieribus alia ratione duci, alia in seligendis viris; cum diversum utrisque vellet subjicere mysterium? Ad haec aliam considerationem addimus. Evangelistae certe genealogiam suo modo completam texere propositum erat. Quare in viris non omnes peccatores omittere potuit vel solos peccatores assumere. In mulieribus vero id facere licuit. Igitur si per delectum personarum Evangelistae tale aliquid significandum erat, pro eo scopo solae mulieres aptae esse poterant.