De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 231
Stimmen v. Maria-Laach an. 1874. Heft VI. p. 164 seqq. et 358 seqq.) Ergo quaecumque demum aliunde ratio fuerit vel fingatur, cur Evangelista in libro generationis Christi nonnullos gradus omiserit, semper verum manet, distributionem parilem aequalitatemque generationum, prout ea ab Evangelista ipso expressis verbis ponitur, non secundum obiectivam rei veritatem sed mere secundum rerum statum, qui ab Evangelista exhibitus invenitur, accipiendam esse. Si ergo ibi mysterium latet, sicut saltem probabilissime latere diximus, illud non ex solis rebus, prout in se sunt aut fuerunt, sed potius ex rerum delectu ac ordine, prout occulto consilio ab Evangelista positus invenitur, colligendum erit. Ergo etiam hic vestigium saltem haud dubium illius sensus invenitur, de quo hic quaerimus.
217. Postremo doctrinam nostram auctoritate Patrum confirmare possumus. Igitur sic penes Augustinum (in Ioan. tract. 49. n. 3.) legimus: «Bene intelligimus, tres illos mortuos, quos in corporibus suscitavit (Christus cfr. Matth. IX. 18. seqq. cum parall.; Luc. VII. 11. seqq.; Ioan. XL.), aliquid significare et figurare de resurrectione animarum, quae fit per fidem.» Hoc deinde s. Doctor statim latius exponit simul congruentiam suae assertionis ostendens his verbis: «Resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo iacentem, resuscitavit iuvenem filium viduae extra portam civitatis elatum, resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam; si peccat, moritur... aliquando in cogitatione peccatur. Intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus resuscitavit illam puellam, quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua iacebat: quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti, quasi mortuum extra portam extulisti: iam foris es et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit... Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane: mala con-
Idem et inter alias generationes factum esse, saltem suspicari licet. Nam v. gr. incredibile fere est, inter Naasson, qui vixit tempore egressionis ex Aegypto (Num. II. 3. X. 14.), et Iesse patrem David solas quatuor istas generationes intercessisse, quae hic enumeratae habentur.
Alia exempla habes penes Hummelauer (Schöpfungsbericht 1. Abschnitt n. 5. p. 16. seqq.)