De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 232
suetudo appellatur. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est et bene de illo dicit: Foetet; incipit enim habere pessimam famam, tamquam odorem teterrimum. Dicis ei: Noli facere. Quando te audit, quem terra sic premit et tabe corrumpitur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi.» (Cfr. serm. 67. al. de verb. Dom. serm 8. n. 2. serm. 98. al. de verb. Dom. serm. 44. n. 5.) His simillima reperis penes Gregorium M. (Moral. l. IV. c. 25. in fine). Ergo ex sententia horum aliorumque Doctorum in narratione evangelica de tribus mortuis a Christo resuscitatis aliquod mysterium latet, prout hi Patres non solum per interpretationem suam factis ipsis docent sed insuper simul expressis verbis affirmant. Iam vero, quod ad rem praesentem spectat, mysterium istud non rebus per se solis inesse intelligitur, sed, ut illud ex narratione evangelica erui possit, simul totus rerum delectus, prout in Evangeliis se offert, nec non et ratio, qua singula narrantur ac describuntur, attente consideranda sunt. Id clarius ostenditur per sequentes observationes. Certum ad minimum non est, praeter illos tres, quorum resuscitatio in Evangeliis narratur, neminem alium a Christo fuisse resuscitatum. Et tamen etiam numerus in re nostra quam maxime ad mysterium pertinet. Nec Augustinum aliosque Patres id latuit. Unde apposite ad rem nostram Augustinus (serm. 98. n. 3.): „Multi ergo sunt alii sine dubio resuscitati sed non frustra tres commemorati.“ Insuper, prout perspicitur ex supra citatis Augustini verbis, quibus a s. Doctore trium mortuorum a Christo suscitatorum mysticam significationem assertam declaratamque audivimus, illae praecise in hisce factis ab Evangelistis circumstantiae relatae atque notatae inveniuntur, quae mysticae significationi apprime congruere videntur. Ita v. gr. solerter notatur in Evangelio, quod filia archisynagogi adhuc in domo paterna iacuerit, filius viduae in eo fuerit, ut extra civitatem efferretur, Lazarus vero iam in sepulchro latuerit. Notatur, quod Lazarus
Augustinus (serm. 98. n. 3.) interpretationi suae haec verba praemittit: «Quot autem mortuos... suscitaverit (Christus)... quis novit? Non enim omnia, quae fecit, scripta sunt (Ioan. XXI. 25.). Multi ergo sunt sine dubio resuscitati.»