De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 233

institis ligatus foetere iam inceperit, alique huiusmodi, quae ad mysticam significationem faciunt. Econtra circumstantiae, quae minus ad rem fuissent significationemque mysticam turbare aut obscurare potuissent, ab Evangelistis praetermissae fuerunt. Ad haec in describendis rebus sensibilibus ac corporalibus talia plerumque adhibentur verba, quae simul rebus spiritualibus sensuique mystico optime conveniunt. Ex istis merito concludimus, Augustinum aliosque Patres illud genus sensus mystici, quod hic asserimus, et agnovisse et probasse. Ut hoc argumentum, quod ex Patrum auctoritate ducimus, magis roboretur, aliqua notanda sunt. Primo haec interpretandi methodus, quae vel ex rerum tractandarum selectione atque ordine, vel ex modo narrandi, vel ex Scripturae silentio significationem aliquam aut mysterium elicere conatur aut saltem mysticas alterius generis interpretationes inde magis confirmat atque illustrat et per haec cum ordinario mystici sensus genere aliqua ratione miscet hoc aliud, penes Patres satis frequens est. (Cfr. Ambros. in Luc. l. II. n. 30. Breviar. Rom. die 24. Iunii. l. III. n. 19. 47. 48. l. IV. 12. 31. seqq. et n. 57. seq. l. V. n. 1. 27. 30. l. VI. n. 79. 82. 83; Hieronym. epist. 64. n. 21. 22. et Math. c. 2. v. 13. Brev. Rom. in fest. Innocent.; Bernard. de Assumpt. Virg. serm. 2. Brev. Rom. die 22. Aug.; Bernardin. Senens. serm. 9. de Visit. Brev. Rom. festum Cord. Mariae Dom. post Octav. Assumpt.) His addimus, non facile aliquem saltem inter antiquiores reperiri posse auctorem, qui hoc interpretandi genus aperte improbaverit. Ex his recte concludi posse censemus, sententiam, quae docet huiusmodi mysticas interpretationes interdum Scripturae convenire atque aptari posse, inter catholicos satis communem esse vel saltem aliquando fuisse. Haec sit ergo conclusio nostra: Solertia, qua quis hinc inde in Scriptura huic similem sensum scrutari conaretur, nemini probro vertenda nec in genere vituperanda videtur.

Libenter concedimus, penes asceticos, oratores sacros, imo forte etiam penes interpretes et Patres hoc interpretandi genus haud raro nimis ampliatum fuisse. Item persuasum nobis est, eosdem, dum hoc interpretandi genere utuntur, non semper id intendere, ut, quod dicunt, revera pro sensu, qui vere ac proprie Scripturae insit, suscipiatur. Potius auctores isti haud raro ad rem quampiam magis illustrandam solum accommodatione aliqua usi aut sensum, quem derivatum diximus, persecuti esse