De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 234

Corollarium. 218. Quae de inveniendo sensu mystico per hermeneuticam in genere praescribuntur et a nobis obiter supra (n. 194.) indicata sunt, huc etiam transferenda apparent. Quare in hoc sensu eruendo ne a vero aberremus, tum auctoritate Scripturae in locis aliis tum interpretatione ecclesiae ac Patrum tum internis etiam indiciis utendum nobis erit. Deinde magis in specie haec notamus. Primo in hoc extraordinarii generis sensu inveniendo ac statuendo magis adhuc quam in aliis recurrendum esse ad Patrum interpretationem, ecclesiae sensum catholicorumque interpretum consensum, per se manifestum esse videtur. Sine his enim extrinsecis adminiculis in hoc genere vix unquam aliquid, quod, ne dicam, certum sed nec quod satis probabile sit, assequi poteris. Secundo ea, quae supra (n. 192. seqq.) circa vim demonstrandi de sensu mystico in genere diximus, in rigore etiam quoad hoc genus magis extraordinarium valere debent. Nihilominus sensus huiusmodi, quem ultimo loco exhibuimus, manifesto cum minore adhuc vi et efficacia ad res demonstrandas adhibebitur quam sensus mysticus in communi. Dum enim sensus mysticus in communi ab omnibus sine haesitatione admittitur atque admittendus esse certo demonstratur; ille, de quo ultimo loco sermonem instituimus, et minus certis exemplis et argumentis per se adesse ostenditur et forte multis aut nullo modo aut nonnisi cum magna tergiversatione admittendus videbitur.

videntur. Ita v. gr. iudicare licebit, si videmus, Basilium (Regul. fusior. interrog. 17.) modestiam in ridendo inde commendare, quod Christus nunquam in toto Evangelio risisse legitur; vel si Ludovicus da Ponte (Meditat. p. I. medit. 23. punct. 2. et 4.) ad verba Evangelistae (Matth. II. 11.): «Invenerunt puerum cum Maria matre eius» ei, qui haec legerit, istud meditandum proponit: Per haec nos docemur, Christum nonnisi cum Maria et per Mariam inveniri a nobis posse; vel si idem in alio loco observat: Magi per absentiam Ioseph admoniti fuerunt, puerum Iesum non via ordinaria sed per miraculum ac sine patre esse genitum. Sed unum hic notandum est. Non facile intelligi potest, quomodo Patres et catholici scriptores optimae notae hoc genere interpretationis aut etiam accommodationis tam frequenter uti consueverint, nisi persuasum illis fuisset, hoc genus sensus mystici, quod hic descripsimus ac tuemur, tum in se possibile apparere tum Scripturae nostrae hinc inde revera a Deo inditum fuisse.