De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 235
LIBER QUINTUS.
De nexu inter inspirationem et multiplicem sensum literalem.
INTRODUCTIO.
219. Inter veteres haud paucos docuisse, sacram Scripturam hinc inde habere duplicem vel etiam multiplicem sensum literalem, notissimum est. Nostra aetate haec sententia penitus obsoleta esse videtur. Quare erunt, qui intelligere vix poterunt, qua de causa nos hanc quaestionem refricare velimus. Nihilominus nos hanc rem pro nostra etiam aetate attentione haud indignam censemus. Nec quaestio ista adeo certo decisa nobis videtur, sicut multi autumant; quod neminem negaturum speramus, qui, quae dicturi sumus, attente legerit et sine praeiudicio lance aequa perpenderit. Quare nos notione sensus literalis in antecessum accurate definita primo iterum cum debita tamen moderatione velut in abstracto inquiremus, an res in se possibilis appareat i. e. an absolute loquendo humanum sermonem seu librum humano sermone conscriptum cogitare liceat, cui multiplex subsit sensus literalis. Deinde possibilitate rei in abstracto demonstrata cum eadem modestia videbimus, an de facto multiplex sensus literalis in nostris libris admittendus sit necne. Aliae quaestiones, v. gr. an habere multiplicem sensum literalem libro inspirato essentiale sit, aut an et quatenus id Scripturae sit conveniens, item an haec res libris inspiratis prae non inspiratis exclusive propria dicenda sit etc., et quaecumque de re praesenti non minus ac de sensu mystico quaeri possunt, aut similem fere ac in sensu mystico solutionem habent aut post declarationem ceterorum per se facillime intelliguntur. Quare de iis aut nihil omnino dicemus aut data occasione in corollariis sententiam nostram paucis indicabimus.
Qui his nihil movetur, istum librum sine gravi damno praetermittere et ad sequentem transire poterit. Nihilominus iterum addimus: Sequentia legisse haud pigebit.