De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 236

CAPUT PRIMUM.

An multiplex sensus literalis in abstracto sit possibilis.

ARTICULUS PRIMUS.

Notio sensus literalis.

220. Quis sit sensus literalis, partim per se notum videtur partim supra (n. 179. seqq.) data occasione plus minus declaratum est. Nihilominus quia in quaestione praesenti, ut iusta notio sensus literalis menti informetur, maximi referre deprehenditur, hoc loco, quae ibi sparsim dicta sunt, in unum colligere et magis explicare necessarium ducimus. Igitur per sensum literalem seu verbalem intelligitur ab omnibus res illa sive veritas, quam, qui scribit vel loquitur, mente prius conceptam scribendo vel loquendo per orationis verba non solum vere, proprie ac per se sed suo modo directe et immediate manifestare intendit et animo illius, qui legit vel audit, curat suggerendam. Haec definitio paulo magis declaranda est. Homo, dum loquitur, non semper eodem modo loquitur. Saepissime loquens verbis omnino propriis utitur. Exemplum ex Scriptura habes in praecepto illo notissimo: «Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua.» (Cfr. Deut. VI. 5.) Sed haud raro homines tropice seu figurate loqui consueverunt, atque orationis tropi ac figurae, ut tradunt rhetorici, multiplices sunt ac variae. Exemplo esse potest, quod legitur in Genesi (XLIX. 9.): «Catulus leonis Iuda.» Denique interdum licet rarius homo loquitur allegorice i. e. per parabolas, allegorias et alia huiusmodi (Cfr. n. 184.). Exemplum habes inter alia in Nathan Propheta (II. Reg. XII. 1. seqq.), qui per narrationem in eum finem confictam regi David ostendit, quantam iniuriam ipse Uriae Hethaeo intulerit (Cfr. Iud. IX. 8. seqq.; Ezech. XIX. 1. seqq.; Matth. XIII. etc.). Dicimus ergo primo: In his omnibus loquendi modis per se unicus est sensus. Id in locutione propria omnino est manifestissimum. Sed idem et de locutione tropica et allegorica dicendum esse per haec, quae subiicimus, facile demonstratur. Qui tropice v. gr. per metaphoram loquitur, non rem, quae metaphoram constituit, sed unice quod per metaphoram significatur, asserere intendit. Quare semper tropica locutio sensu