De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 237
minime mutato aut diminuto in convenientem locutionem propriam converti potest, quae, ut diximus, unicum habet sensum. Nam si legimus: «Catulus leonis Iuda» quoad sensum idem est, ac si legeremus: Iudas similis catulo leonis, in fortitudine nimirum. Idem est de similitudinibus et parabolis ac similibus quibuscumque orationis ornamentis. Nam qui illis ornamentis utitur, non intendit dicere, id, quod parabola aut fabula continetur, aliquando reapse esse factum; nec ullo modo vult, ut parabola ab eo, qui audit, pro vera historia accipiatur. Quare etiam locutio allegorica aut similis quaecumque facile sensu haud mutato aut diminuto in proprium sermonem commutari potest. Nam dum Nathan Propheta illa similitudine ad David uteretur, in fine aliud dicere non intendebat, quam iniuriam regis haud esse minorem illa, quam modo ipse in alio fingebat. Sed non sufficit nobis monstrasse, in his omnibus loquendi modis nonnisi unicum per se sensum reperiri. Contendimus insuper, talem sensum, etiam ubi de locutione tropica aut allegorica agitur, recte dici sensum literalem. Quod ita ostendimus. Dum sensum literalem dico, naturalis vis huius locutionis certe ea est, ut praecise illud significet, quod quis per voces aut scripturam suam seu per literam directe significare intendit. Porro hoc in tropis, allegoriis et huiusmodi aliud non est, quam quod per res, quae tropum aut allegoriam constituunt, naturaliter exprimitur. Quare nos iure hunc sensum literalem esse contendimus. Insuper penes omnes per modum axiomatis receptum est, fieri non posse, ut sermo aliquis humanus aut liber humano sermone conscriptus alicubi destituatur sensu literali. Quare ubi nonnisi unicus est sensus, is dicendus est sensus literalis. Hoc autem in re nostra manifesto accidit. Idem demum ex dictis alio modo suaderi potest. Sensus literalis per se immediate ac directe opponitur sensui mystico. Iam vero, ut supra (n. 184.) ostendimus, sensus ille, qui latet in parabolis et aliis eius generis similitudinibus, non est sensus ille, qui proprie mysticus dicitur. Erit ergo sensus ille, qui ob rationem om-
Ex his vides, vim praesentis et praecedentis quaestionis ab iis minime intelligi, qui pro demonstrando in sacris libris multiplici sensu literali vel etiam solum pro multiplicitate sensus in genere tuenda ad similes Scripturae locos provocare inveniuntur.