De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 238

nibus notissimam tropicus aut allegoricus dicitur, species sensus literalis.

221. Ex his plura colligimus 1. Sensus literalis recte dividi potest in sensum proprium, h. e. qui subest verbis sumptis in sensu proprio, in sensum tropicum seu figuratum, h. e. qui proponitur per tropicum seu figuratum loquendi modum, et in sensum parabolicum seu aenigmaticum, h. e. qui significatur per parabolas, fabulas et alia similia humanae orationis adminicula. 2. In definitione supra posita non frustra dictum est, rem, quae sensum literalem constituit, vere, proprie ac per se intentam esse debere. — Nam quae ad metaphoram constituendam seu per modum similitudinis ac parabolae a quopiam afferuntur, ea non per se ideoque nec vere ac proprie sed mere propter aliud ac per accidens sub intentionem loquentis aut scribentis cadere cognoscuntur. 3. Ubi oratio est propria, veritatem illam, quae sensum literalem constituit, directe et immediate enuntiari ac

Attentione digni et omnino sui generis sunt loci, in quibus narratur visiones propheticae. Talia sunt v. gr. somnia Joseph (Gen. XXXVII.), Pharaonis (Gen. XL.), Danielis (Dan. VII.), Nabuchodonosor (Dan. IV.). Circa ista 1. quaeri posset, an in iis revera duplex inveniatur sensus, unus, quo narratur visio per modum facti, alter, quo continetur visionis significatio. Quo concesso 2. oritur dubium, utrum tam unus quam alter habendus sit tamquam sensus literalis, an vero alter mysticus dici debeat. Ad haec ita respondere possumus. Isti, ut apparet et iam diximus, sunt loci sui generis. Habent tamen haud parvam affinitatem cum parabolis. Quod ita ostenditur. Negari vix potest, quin illa visa somniorum, sicut ob solam significationem suam a Deo immissa fuerunt, ita ob eandem solam a Scriptura sacra referuntur. Quare non omnino sine ratione dicere quis posset: Hic revera nonnisi unicus invenitur sensus, qui merito literalis dicitur. Nam visorum narratio in his manifesto merum vehiculum esse videtur. Melius forte conceditur, duplicem in his locis sensum reperiri, unum, quo narratur visio ut factum historicum, alterum, quo eius significatio aut innuitur aut expressis verbis declaratur. Quo concesso sensus primus sine dubio literalis est. Alter vero, si solum sub imaginibus latet nec expressa declaratio additur, aut mystico sensui accensendus est aut saltem proxime ad eum accedit. Quodsi alicubi visionis significatio expressis verbis declaratur, haec declaratio utique dabitur et accipietur secundum sensum literalem; sed tunc pro re nostra unum hic accurate notandum est. In hoc casu nullibi reperies verba seu orationem cum duplici sensu literali et potius dicendum est, orationem integram duabus partibus constare, quarum prima in sensu literali exhibet visionis narrationem, altera item in sensu literali in eo est, ut visionis significationem expressis verbis explicet.