De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 239

proponi, per se patet. Ubi vero oratio tropica est, res, quae orationis sensum constituit, utique paulo occultius et nonnisi mediis metaphoris invenitur expressa. Nihilominus, cum haec mera sint orationis adminicula, tum absolute loquendo tum multo magis in oppositione ad sensum mysticum dicendum est, rem illam etiam in hoc casu suo modo directe ac immediate expressam esse. Ubi denique oratio allegorica est, sensus, qui allegoriae subest, utique adhuc occultius significatur quam in simplici metaphora et nonnisi mediante similitudine aliqua et suo modo indirecte proponitur. At si huiusmodi sensus conferatur cum sensu mystico, statim manifesto apparet, magnam esse inter utrumque casum differentiam. Nam in sensu mystico res, quae primo legenti occurrit et aliam rem significat, etiam propter se ipsam in medium affertur et in se ipsa asseritur verumque loci illius sensum, qui merito literalis dicitur, constituit. Neque enim typus, vel quod typo comparatur, merum orationis adminiculum dici potest. Quae omnia in sensu allegorico e contrario accidunt. Hic enim res, quae menti illius, qui legit, primo occurrit, tum ab eo, qui scribit, ut merum orationis adminiculum intenditur, tum a legente qua tale facile cognoscitur. (Cfr. Patrit. l. c. c. 1. n. 2.) Quare licet veritas, quae tandem per parabolam dicenda atque intelligenda est, per aliam rem obumbrata et veluti aenigmatice significata sit; nihilominus sensus parabolicus praecipue in oppositione ad sensum mysticum et certo quodam sensu etiam absolute loquendo sensus directus et immediatus dici potest ac debet. In parabola enim et in iis, quae parabolae aequiparantur, sensus parabolicus haudquaquam latet sub alio sensu proprie dicto i. e. sub alia re, quae et ipsa proprium et magis primarium ac immediatum illius orationis sensum constituit.

ARTICULUS SECUNDUS.

Multiplex sensus literalis absolute impossibilis non est.

222. Assertio unica. Non apparet absolute impossibile cogitare orationem humanam seu librum humano sermone conscriptum, qui hinc inde multiplicem sensum literalem exhibeat. Priusquam ad demonstrationem huius assertionis accedamus,