De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 240

non solum libenter concedimus sed simul expressis verbis monemus, communiter humanae orationis sententias in se ita comparatas esse, ut apertissime nonnisi unicum sensum literalem admittere possint. Nam in propositionibus, quales sunt, quae sequuntur: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo;» «Honora patrem et matrem;» «Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham,» etc. praeter illum, qui primo intuitu sese offert, qualem quaeso alium sensum invenire poteris? Concedimus insuper, illas propositiones, quae sensum, quem fundunt, omnino determinate et sine ulla ambiguitate significant, ut plurimum tales esse, quae nonnisi unum sensum literalem admittant. Ulterius concedendum certe est, fieri saepissime, ut propositiones, quae per se et avulsae a contextu multiplicem sensum admittunt, in contextu ad unicam significationem coarctentur. Ex his denique per modum corollarii colliges sequentem propositionem: Modus ille loquendi, quo verbis sive ubique sive etiam solum subinde multiplex subsit sensus literalis, certe non est hominibus modus loquendi et scribendi ordinarius. Neque hic modus loquendi post dicta ullo modo divinae Scripturae necessarius aut quovis alio convenientior aut utcumque valde communis dici potest. His declaratis ad demonstrationem assertionis accedimus. Triplici veluti gradu ad scopum pertingere conabimur.

223. Primus demonstrationis gradus. Inveniuntur in humana oratione propositiones sive per se spectatae sive etiam in longiori contextu positae, quae duplicem vel etiam multiplicem sensum literalem admittunt. Haec assertio sicut alia ratione quam per exempla demonstrari vix poterit, ita per exempla invictissime demonstratur. Igitur Bonfrerius (l. c. c. 20. sect. 3.), dum de hac re suo loco tractat, praeter oraculorum responsa omnibus notissima inter alia sequens affert exemplum: «Lege facienda disces» i. e. stude legibus, nam in lege disces, quae facienda sunt, aut lege (libros bonos sive varios), legendo enim disces, quae facienda sunt. His nos alia addimus exempla, quae et in se graviora apparebunt et ex Scriptura ipsa desumpta sunt. Verba Caiphae (Ioan. XI. 50.): «Expedit, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat» certissime duplicem sensum admittunt, quorum uterque

Aio te Aeacida Romanos vincere posse. Ibis redibis nunquam morieris in armis (sine interpunctatione).