De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 241
literalis est et nihilominus ab altero longissime distat. Significare enim primo ea verba possunt: Satius est, unum hominem occidi invitum, quam quod eidem parcatur, si secus propter ipsum tota gens in interitum traheretur. Sed nihil secus eadem verba exprimere possunt et hunc alium sensum: Bonum est, unum hominem sponte vitam profundere, ut merito huius mortis totus populus ab extremo discrimine liberetur. Alia duo exempla nobis suppeditat Augustinus qua sacrae Scripturae interpres celebratissimus. Is enim data occasione ex professo agit de verbis Ioannis Baptistae (Ioan. III. 30.): «Illum (i. e. Christum) oportet crescere, me autem (i. e. Ioannem) minui.» In hoc negotio occupatus primo s. Doctor (in Ioan. tract. 14. n. 5. serm. 307. alias ex Parisiens. serm. 10. n. 1. et cfr. Maldon. in h. l. Evangel.) ponit sensum consuetum, iuxta quem in his verbis sermo est de externa amborum, Christi videlicet et Ioannis Baptistae, fama ac gloria, quae in numero discipulorum et aliis huiusmodi consistere existimatur. Ita istis verbis Christus abhinc in gloria ac numero discipulorum crescere et Ioannes minui debere dicitur. Sed praeterea s. Doctor ea verba etiam de genere mortis ab ambobus suo tempore subeundae accipi posse contendit. Ita ad modum prophetiae per ea verba Christus in cruce exaltandus Ioannes vero sub ictu securis capite plectendus ac minuendus proponitur. Abstrahendo nunc a contextu et generalius abstrahendo a probabilitate sive extrinseca sive intrinseca huius interpretationis, certe nemo facile negabit, 1. ista verba in locutione prophetica per se et in se utrumque sensum admittere, et 2. utrumque sensum, posito, quod revera istis verbis insit, dicendum fore sensum literalem. Aliud exemplum habes in verbis Geneseos (II. 15.): «Posuit (Deus) eum (i. e. primum hominem) in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum.» Haec igitur Augustinus (de genes. ad. lit. l. VIII. c. 10. n. 23.) censet duplici modo satis
Reapse Caiphas per se in priori sensu locutus est. Et tamen teste Evangelista Caiphas illis verbis prophetavit i. e. magnum mysterium enuntiavit, per alterum scilicet, quem innuimus, sensum. Irrito, ut nobis videtur, laboraret conatu, qui duplicem hunc sensum in unam communem sententiam conflare vellet. Sunt enim duo isti sensus non solum diversi sed certo modo sibi oppositi. Quod si in hoc contrarium tibi videtur, hoc omisso ad alia exempla transire poteris.