De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 242
diverso intelligi posse, prout pronomen illum aut ad Adamum refertur aut ad paradisum. Ita iuxta unum sensum Dei voluntas fuisse dicitur, ut Adam certa ratione operaretur et custodiret paradisum. Iuxta sensum alterum Deus, dum primum hominem in paradiso posuit, id sibi propositum habuit, ut ibi ipse Adamum veluti plantam pretiosam per gratiam suam custodiret atque virtutibus excoleret. Certe verba latina sicut optime et naturaliter priorem sensum exprimunt, ita et hunc posteriorem sensum non respunt. Porro in utraque interpretatione sine dubio respectivus sensus dicendus foret literalis. Aliud iterum exemplum ex Scriptura poni potest in eo, quod dicitur: «Charitas operit multitudinem peccatorum.» Haec sententia quoad sonum verborum sine mutatione alicuius momenti saltem ter occurrit in sacris literis (Prov. X. 12.; Iac. V. 20. et I. Petri IV. 8.); sensus tamen verborum non ubique idem esse videtur; et nihilominus respectivus sensus in unoquoque loco sine dubio literalis dicendus est. Et re quidem vera locutio, prout iacet, manifesto tum de peccatis propriis tum de peccatis aliorum accipi potest. Iam vero sensus, prout verba de peccatis propriis aut de peccatis alienis accipiuntur, licet utroque in casu tum verus tum literalis sit, tamen satis diversus est, nec facile conslatur in unum. Ultimum exemplum sit parabola evangelica de fermento, quod a muliere in farinae sata tria mittendum dicitur. (Matth. XIII. 33.; Luc. XIII. 21.) Ea enim parabola primo aptissime de ecclesia intelligi potest. Ita per eam Christus praedixit, fore, ut per seriem temporum ecclesia iugiter crescat et tandem totum orbem occupatura sit. Deinde parabola non minus bene accipitur de doctrina Christi magis in specie. Ita per eam doctrinae evangelicae adscribitur vis et efficacia, qua in singulari totum hominem pervadat eumque tum interius tum exterius transmutet in melius. (Cfr. Hieronym. in Math. XIII. 33.; Lugo de fide disp. 23. n. 19.—23. et hic infra n. 251.)
Nova exempla invenire potes, ubicumque in Scriptura occurrunt loci, qui passim ab auctoribus ad alia accomodantur aut qui ab interpretibus modo valde disparato exponuntur. Nam hoc signum est manifestum, verba facile multiplicem sensum admittere, qui fere semper non mysticus sed saepe literalis erit. (Cfr. M. Can. l. c. l. II. c. 15.; Bonfr. l. c.