De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 243
224. Una hic manet difficultas de sermonis contextu. Posset enim quis ita dicere: Haec vera esse concedo, dum de sententiis agitur, quae avulsae a contextu considerantur. At in contextu verba loquentis semper ac necessario ad unum sensum determinantur. Haec difficultas adeo gravis non est, ut nostram assertionem penitus destruat. Nam sicut secundum ea, quae diximus, verba ac sententiae in se haud raro largae et ambiguae significationis esse inveniuntur, ita et contextus nonnunquam largus et ambiguus esse potest et haud raro revera est. Id inde ad evidentiam ostenditur, quod optimi etiam interpretes, sicubi occurrunt sententiae, quae de se duplicem sensum literalem admittunt, non semper per contextum sermonis etiam summo conatu adhibito omnes alios sensus praeter unum efficaciter excludere potuerunt. Et revera, ut consideranti patebit, in uno vel altero ex allatis exemplis dici vix poterit, contextum per sese plene sufficere, ut per eum omnes alii sensus praeter unum invicte et sine ulla tergiversatione excludantur.
225. Secundus demonstrationis gradus. Quod si ita est, primo fieri potest, ut is, qui loquitur, interdum ex industria sententias proferat, quae duplicem aut multiplicem sensum literalem admittunt; deinde ut id eo animo faciat, quo per eadem verba simul plura exprimat et affirmet. Haec propositio quoad primam eius partem post dicta omnino indubitata esse debet. Quid enim possibilitate rei concessa obstare potest, quominus homo aut Deus per hominem ex industria hinc inde eius generis sententias proferat, quales paulo autea possibiles ostendimus? Sed neque quoad id, quod posteriori loco adiungitur, haec propositio seriam difficultatem patitur. Nam ante omnia saltem nemo negabit, eum, qui eius generis sententia utitur, per eam ex duobus sensibus disparatis, qui ei de se inesse possunt, unum vel alterum intendere posse ac debere. At si potest unum vel alterum sensum intendere, cur non utrumque simul?
c. 16. n. 6; Aug. de genes. ad lit. passim, contr. Faust. l. XVI. c. 22.; et II. Petr. II. 5.; Ps. CIII. v. 4.; Ephes. IV. 26.)
Altera difficultas, nimirum quod sensus, qui prima fronte disparati esse videntur, re penitius inspecta, sine magno conatu in unum sensum completum conflari possint, ubi de sola rei possibilitate agitur, nullius est momenti. Nam certe exempla excogitari posse videntur, ubi omnis conatus huiusmodi necessario in irritum cedere debeat.