De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 244
Nihil est, quod ab adversariis dici possit, quam id esse contra naturam sermonis humani, nec eius generis sermonem in nostra hypothesi ab illis, qui audiunt, recte intelligi posse. At id est, quod negamus. Fac enim eum, qui loquitur, antequam loqui incipiat, hanc expresse declarationem praemittere: Si forte sententias prolaturus sim, quae duplicem sensum verbalem admittunt, volo, ut eae sententiae secundum utrumque sensum possibilem dicta accipiantur. Num ita amplius contendere poteris, eius orationem a nemine posse recte intelligi? Minime sane. Quodsi oratio et revera multiplicem sensum fundit et secundum illum ipsum sensum, quem fundit, intelligi potest, dicemusne, eam locutionem abhorrere a natura sermonis humani?
226. Demonstrationis conclusio. In facta hypothesi oratio reapse duplicem aut multiplicem sensum literalem habet; non est ergo multiplex sensus literalis in abstracto et absolute loquendo humano sermoni impossibilis. Haec assertio aliud non est quam necessaria et immediata illatio ex propositione antecedenti. Profecto ut aliquid sensus alicuius libri aut sermonis dici possit, haec sufficiunt: 1. ut verba revera eum sensum fundere possint, 2. ut, qui scribit aut loquitur, per illa verba eum sensum de facto exprimere intendat, 3. ut, qui legit vel audit, ex verbis loquentis aut scribentis eum sensum accipere seu intelligere possit. Porro in casu nostro, ut consideranti patet, haec omnia revera adsunt. In fine rem istam illustremus similitudine. Ad modum aenigmatis plures scribantur literae, quae, dum per plures lineas digestae tum dextrorsum tum sinistrorsum tum per literas acrostichas sursum ac deorsum leguntur, certa verba efformant atque certas sententias certumque sensum fundunt. Dico: Si is, qui haec primitus composuit, ista omnia non solum novit sed et ex industria, ut multiplici ratione legi possint, dicto ordine disposuit; profecto concedendum est, inventorem rei per illas literas dixisse ea omnia, quae secundum diversos modos legendi iis reapse exprimuntur. Pariter concedendum est, eum, qui aut de illo artificio edoctus fuerit, aut illud propria industria deprehenderit, ea omnia ibi ab alio dicta atque literis expressa invenire posse. Simile quid modo tamen simpliciori accidit in casu nostro.
Neque ipse Patritius, qui omnibus viribus multiplicem literalem sensum e Scriptura eliminare nititur, possibilitatem huius rei omnino