De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 250

h. e. in Ezech. III. v. 13.). „Plerumque in sacro eloquio aliquid obscure dicitur, ut dispensante mirabiliter Deo multipliciter exponatur.“

233. Ut deinde ab expressa ad implicitam Patrum doctrinam veniamus, in hac re attente considerandum est, quomodo Patres in exponenda Scriptura se gerere soleant. Ita quid circa rem praesentem senserint, colligere aliquo modo poteris. Itaque in hunc finem perpende, quae sequuntur. Adversarii (Patrit. l. c. n. 60.) in rem suam ita argumentantur. Ubi loci alicuius diversae feruntur interpretationes, Patres omnes istas

Gregorium revera his verbis docere, quod contendimus, ita insuper ex contextu aliisque rationibus confirmatur. Primo hic Pater communiter sequitur Augustinum, cuius sententia ipsum latere non potuit. Sed quod ita a priori probabile est, certum fit ex textu ac contextu. Igitur Gregorius ibi exponit verba Ezechielis: „Vocem alarum percutientium alteram ad alteram“ et ita scribit: «Non aperte dicitur, utrum unumquodque animal alas suas in semetipsis percutiat, an certe haec eadem sancta animalia alis suis se vicissim feriant.» Beelen (l. c. p. 37.) contra hunc Gregorii locum advertit, ex duobus, quae a s. Patre proponuntur, utrumque simul verum esse non posse. At hoc falsissimum est. Poterant profecto animalia illa tum unumquodque in seipso alam ad alam percutere, tum simul invicem se alis ferire. Porro manifeste Gregorius utramque admittit sententiam, quarum certe unaquaeque literalis est. Dein s. Doctor huic expositioni, ut ita dicam, materiali aut historicae hanc superstruit expositionem moralem. «Saepe iam alas animalium virtutes diximus esse Sanctorum. Quomodo ergo unumquodque animal alas suas excutiens alteram ad alteram percutit, nisi quod aperte datur intelligi, quod virtus in nobis virtutem excitat? . . Quid est ergo quod haec pennata animalia vicissim alas alteram ad alteram feriunt, nisi quod omnes Sancti se ad profectum excitant ex consideratione virtutis alienae.» Hactenus Gregorius. Concedimus, hanc duplicem expositionem, quam moralem diximus, non literalem sed mysticam simul ac tropologicam esse. At haec mystica interpretatio duplex duplicem expositionem literalem supponit. Ergo simul cum istis expositionibus moralibus necessario etiam tuetur duplicem sensum literalem. Insuper verba, quae in textu attulimus, in se satis clara esse videntur. Et quod notandum est, Gregorius utrumque sensum a Deo auctore Scripturae literae inditum esse credit, nec ullo modo unum vel alterum a se proprio Marte illatum vel intrusum esse existimat. Dicit enim, ideo a Deo in Scriptura aliqua interdum dici obscure, ut dispensante Deo mirabiliter multipliciter exponantur. Tenuit ergo Gregorius sine dubio sententiam de multiplici sensu literali. Minus efficacia sunt verba Hieronymi, qui de Apocalypsi loquens (epist. 53. n. 3. ad Paulin. coll. Matth. XIII. 33.) haec habet: «In verbis singulis multiplices latent intelligentiae.» Negari tamen non potest, quin in sensu obvio enuntient doctrinam propositam.