De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 251
interpretationes ita referre solent, ut aut quemque eam sequi sinant, quae ipsi magis placuerit, aut unam prae aliis probabilem ostendant aut etiam ceteris refutatis reiectisque unam solam veram esse contendant. Nunquam vero Patres, ut ex nodis istis se extricent aut omnia amice componant, ad multiplicem sensum literalem recurrisse inveniuntur. Atqui, ita enim inferunt, hoc signum est manifestissimum, theoriam de multiplici sensu literali aut penitus eisdem fuisse ignotam aut saltem ipsis nullatenus placuisse. Ut ad hoc argumentum respondeamus, ante omnia nolumus ex toto negare factum, quod in eo argumento assumitur. Neque argumento, quod ex facto isto ducitur, omnem vim ac efficaciam negare intendimus. At huius argumenti vim non adeo magnam et multo minus peremptoriam esse, liquebit ex paucis, quae subiicimus. Primo hoc factum, quantumque est, Augustinum, Gregorium, Thomam aliosque latere non potuit. Nec tot tantisque viris acies mentis defuisse censenda est, ut videre non debuerint, quis nexus inter hoc factum et praesentem quaestionem intercedat. Si ergo nihilominus tot tantique viri sententiae de multiplici sensu literali tamquam sententiae certae aut saltem ut probabilissimae constanter adhaesisse inveniuntur, hoc argumentum tanti esse non potest. Huius responsionis efficacia augetur ex eo, quod illi Patres, qui ut Augustinus multiplici sensui literali aperte favent, in interpretandi methodo et nominatim in iis, quae ab adversariis notantur, ab aliis Patribus nihil discrepare videantur. Aliunde haec notentur. Ex una parte, ut ex dictis patet, multiplex aut duplex sensus literalis in Scriptura adeo frequens esse non potest; et sicubi admittendus sit, sicut priusquam admittatur, omnia accurate examinanda sunt, ita solummodo tunc admitti rationabiliter poterit, si certo constat, neque proprietatem verborum neque contextum scopumque orationis unum vel alterum ex sensibus, qui prima fronte se offerunt, ullo modo respuere. Ex altera parte Patres in interpretanda Scriptura saepissime non id agunt, ut completam loci, de quo agunt, interpretationem tradant, sed magis plerumque in eo sunt, ut determinatam aliquam certi loci interpretationem, quae praesenti eorum scopo maxime congruit, omni, qua possunt, ratione confirment atque communiant. Quare mirum non est, si Patres haud raro ita se gerunt, acsi unus solum sensus