De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 257
Scholion. 238. Post haec pro re nostra necessarium non est, ut s. Thomam contra aliquorum artes ut nominatim contra citatos auctores ex professo affirmativae sententiae vindicemus. Nam s. Thomam a schola communissime ut patronum affirmativae sententiae habitum fuisse, supra innuimus. (n. 235.) Aliunde s. Thomam, praesertim si eius sententia obscura sit et controversa atque a schola communiter alio modo intelligatur, toti scholae praeferre non possumus. Nihilominus de vero sensu s. Thomae in hac re pauca subiungimus, ut appareat, quis eum melius intellexerit, scholane antiqua, an auctores quidam recentiores. Primo improbabilissimum et velut monstri instar apparere debet, a schola cum tanto consensu tantaque constantia illius doctrinam perperam intellectam fuisse, qui post Petrum Lombardum praecipuus semper magister habebatur. Deinde s. Thomas propositum sibi habuit in hac re sequi Augustinum, cuius doctrinam apertis verbis (1. p. q. 1. a. 10.) ad minimum valde probabilem dixit. Iam vero Augustinum aperte stare pro multiplici sensu literali, iam supra (n. 232. 235.) significavimus et infra (n. 248.) expressius demonstrabimus. «Non est, inquit s. Thomas (l. c.), inconveniens, ut ait Augustinus, si etiam secundum literalem sensum in una litera sacrae Scripturae plures sunt sensus.» Obiiciunt, definitionem, quam ibi s. Doctor dat de sensu literali, non ex omni parte accuratam esse ac perfectam. Et revera, ut ex solutione obiectionum patet, s. Doctor ibi saltem magis praecipue de sensu mystico loquitur. (Cfr. Patr. l. c. n. 49; Beelen p. 125. seqq.) At ex eo nondum concludere possumus, doctrinam Augustini a s. Thoma perperam intellectam aut non in proprio eius sensu et quoad omnia approbatam fuisse. Unde quae in istum locum observantur ab adversariis, potius inde explicanda videntur, quod s. Doctor in eo loco hanc rem non ex professo tractat, sed solum obiter tangit. Quare quae per modum explicationis addit, non eo spectant, ut rei, de qua agitur, perfecta definitio ac notitia tradatur, sed ea subiungitur declaratio,
cum sensu mystico comprehendisse etiam illum, qui in rigore verborum unice ita dicitur et quem ex Augustino aliisque auctoribus optime noverant. Nam per se qui generaliter loquitur, generaliter est intelligendus et verba auctorum per se semper in proprio sensu accipienda sunt.
Id concedit Beelen l. c. p. 127.