De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 258
quae pro scopo praesenti sufficiens videbatur. Nihilominus illud, quod pro tuenda Augustini sententia maximi momenti est, ibidem a s. Thoma breviter innuitur, nimirum omnes illos sensus, de quibus est quaestio, revera suo modo a Spiritu sancto fuisse intentos. Alibi (Quodl. VII. q. 6.) s. Doctor aliam definitionem sensus literalis tradidit, quae sine dubio magis completa est et cui reapse nihil, quod essentiale sit, deesse videtur. Dicit enim: «Totum id ad sensum literalem pertinet, quod ex ipsa verborum acceptione recte accipitur.» Si deinde s. Doctor in solutione difficultatis, ut ostendat, quomodo per multiplicem sensum nulla vitiosa aequivocatio inducatur, expressis verbis solum ad sensum mysticum attendit nec expressam multiplicis sensus literalis mentionem iniicit, id ex eo intelligi potest, quod ab ipso in eo loco de multiplici sensu in genere sermo instituitur. Nam si hoc prae oculis habeatur, quid mirum si praecipue ad sensum mysticum respiciat, qui maioris momenti est, et de sensu literali solum quasi per accidens loquatur? Id eo facilius fieri potuit, quia responsio, quae datur de sensu mystico, ad literalem etiam sensum suo modo applicari potest.
239. Si haec non sufficiunt, invenitur in s. Thoma locus, ubi s. Doctor sententiam de multiplici sensu literali expresse docet et quaestionem hanc coniunctim cum alia veluti ex professo tractat. Simul in eo loco doctrinam suam iisdem, quibus Augustinus (cfr. n. 248.), rationibus confirmat. En eius verba (de pot. q. 4. art. 1.) «Nec aliquis ita Scripturam ad unum sensum cogere velit, ut alii sensus, qui in se veritatem continent, penitus excludantur: hoc enim ad dignitatem Scripturae pertinet, ut sub una litera multos sensus contineat, ut sic et diversis intellectibus hominum conveniat et unusquisque miretur, se in divina Scriptura posse invenire veritatem, quam mente conceperit, et per hoc etiam contra infideles facilius defendatur, dum si aliquid, quod quisque ex sacra Scriptura velit intelligere,
Hanc definitionem bonam esse concederet etiam Beelen (l. c. p. 115.), si penes s. Thomam non legeremus totum id sed omne id. At haec est cavillatio. Nam totum id et omne id in tali contextu profecto quoad rem perinde est.
Nota, hac argumentatione, qua et Augustinus utitur, includi etiam multiplices interpretationes literales.