De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 259

falsum apparuerit, ad alium eius sensum possit haberi recursus. Unde non est incredibile, Moysi et aliis sacrae Scripturae auctoribus hoc divinitus esse concessum, ut diversa vera, quae homines possunt intelligere, ipsi cognoscerent et sub una serie literae designarent, ut sic quilibet eorum sit sensus auctoris. Unde si etiam aliqua vera ab expositoribus sacrae Scripturae literae aptentur, quae auctor non intellexit (humanus scilicet), non est dubium , quin Spiritus sanctus intellexerit, qui est principalis auctor divinae Scripturae. Unde omnis veritas, quae salva literae circumstantia potest divinae Scripturae aptari, est eius sensus.» Quid quaeso clarius dici potuit? Caecus est, qui haec quoad omnia ex Augustino desumpta esse non animadverterit. Ad haec infirmanda Patritius notat, quae sequuntur. Si concedatur, quod ex hoc loco a patronis multiplicis sensus literalis concluditur, simul concedendum erit, iuxta s. Thomam in Scriptura admitti posse duos sensus, qui ut oppositi se invicem excludunt. Sed id nos negamus. Ratio est, quia hoc s. Thomas ipse in corpore articuli, ut apparet, claris verbis exclusit, dum monendum censuit, omnes sensus, qui admitti possunt, in se veros esse debere. Quae enim contraria sunt, simul vera esse non possunt. Si deinde in responsionibus ad obiecta dicere videtur, ex pluribus veritatibus, quae sibi invicem contradicunt, omnes aut plures retineri posse; profecto per haec dicere noluit, posse quemquam amplecti simul omnes, sed disiunctim amplecti posse unam vel aliam. Ratio est, quia, ubi ex pluribus opinionibus nulla demonstretur ut certa, nulla ut falsa, omnesque tum probabiles rationes extrinsecas tum probabilem Scripturae interpretationem pro se habeant; penes lectorem erit eligere, quam magis voluerit. Iam vero sicut in hac

Recursus iste profecto, ut sit utilis, fieri debet ad aliam explicationem literalem.

Nota, s. Thomam hanc sententiam hic tradere ut satis certam.

Adde: Et verbis Scripturae exprimere voluerit, ut ex superioribus et scopo orationis supplendum est.

Beelen (l. c. p. 121.) fatetur, s. Thomam hoc loco aperte favere sententiae affirmativae. Observationes, quas hic auctor nihilominus iis, quae a s. Thoma dicuntur, subiicere voluit, reapse parvi sunt momenti. Denique suspicio ab eo promota, ne hic locus sit interpolatus, omni fundamento carere videtur et solum demonstrat, hunc locum, prout iacet, adversariis ineluctabilem esse.