De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 260

eligendi libertate nihil est absurdi, ita per concessionem istam pro re nostra sensus loci s. Thomae neque mutatur neque quoad rei substantiam multum obscuratur. Et haec de sententia s. Thomae sufficiant.

ARTICULUS SECUNDUS.

Expenduntur argumenta, quae hinc inde afferri possunt ex ratione theologica.

Punctum primum.

Rationes, quae multiplicem sensum literalem excludere videntur.

240. Rationes intrinsecas, quae contra multiplicem sensum literalem facere videntur, diligenter complexus est Patritius (l. c. n. 69. 71.) Eae ad sequentes reducuntur.

Ratio prima ita proponi potest. Biblia in lingua humana sunt conscripta, nec in Bibliis natura vocum locutionumque humanarum alia est quam in ceteris libris. Atqui — ita enim debes subsumere, si quid concludere velis — natura linguae humanae in suis sententiis duplicem sensum nullo modo patitur. Ad confirmationem audi, quid a nonnullis addatur. Sepositis Bibliis nullus certe reperitur liber humana lingua conscriptus, qui alicubi multiplicem sensum literalem exhibeat. Est ergo haec res contra humani sermonis indolem. In hoc argumento libenter concedimus propositionem maiorem. At id, quod in propositione minori subsumitur, omnino negamus. Rationem negationis habes in superioribus, ubi pro sermone humano absolutam possibilitatem multiplicis sensus in abstracto ad evidentiam demonstravimus (n. 222.—227.) Illud quod ad confirmationem additur, per se transmittere possumus. Unum tamen ad id advertimus. Si, quod asseritur, verum est, id non potest inde provenire, quod multiplex sensus literalis cum natura humanae loquelae omnino pugnet, sed ex aliis causis necessario oriri debuit, quarum praecipua est limitatio intellectus humani, quo libri profani sunt conscripti.

241. Secunda ratio ita instruitur. Regulae iustae interpretationis haec necessario postulant. 1. Inventa aliqua alicuius loci interpretatione, quae sine dubio vera est, nulla alia amplius est quaerenda. Quodsi 2. pro aliquo loco prima fronte plures interpretationes possibiles sese offerre videntur,