De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 261

necessario inquirendum est, quaenam earum vera aut saltem omnium probabilissima censeri debeat. Inquisitione facta expositio, quae omnium optima apparet, retinenda est. Denique 3. si adhibitis omnibus interpretationis adminiculis, quaenam expositio optima sit, definiri nequeat, dicendum est, loci interpretationem dubiam et inextricabilem esse. Haec confirmantur ex eo, quod revera neque Augustinus ipse, qui aliunde praecipuus patronus multiplicis sensus esse dicitur, pro interpretatione Scripturae alias regulas statuit aut secutus est (Patr. l. c. n. 70.). Atqui si Scriptura interdum multiplicem sensum literalem exhiberet, hae regulae interpretionis reiciendae aliaeque statuendae forent. Ut ad haec respondeamus, ante omnia concedimus, interpretationis regulas, quae in difficultate proponuntur, revera generatim et ordinarie in exponendo sermone humano sequendas ese. At simul negamus, illas regulas ita certas, determinatas et ex omni parte completas esse, ut eae in nulla hypothesi utut extraordinaria sed possibili, qualis est illa de multiplici sensu literali, modificationem aliquam ac complementum recipere possint. Hoc enim, quod negamus, ab adversariis nondum est demonstratum, sed gratis sumitur. Item concedimus, Augustinum aliosque, qui sententiam de multiplici sensu literali amplexi sunt, in interpretanda Scriptura tum generatim tum maxime circa locos, ubi nulla de multiplici sensu literali suspicio esse poterat, has regulas secutos esse. Concedimus insuper, id non solum ideo ab illis observatum esse, quia theoriam de multiplici sensu literali non habuerunt ut omnino certam, sed etiam aliam ob causam, quam deinceps in responsione indicabimus. Haec de propositione maiori dicta sint, et de facto, quod in confirmatione affertur. Nunc progredimur ad id, quod in propositione minore adiungitur. Ut perspicias, quid de ea sentiendum sit, perpende quae sequuntur. Igitur ut in interpretando loco aliquo uni sensui literali, qui nulli loco deesse potest, iure secundus vel etiam tertius addi possit, haec ex natura rei postulanda sunt et ab omni sano interprete postulantur. Ante omnia interpretationes secundariae illam, quae primaria simul ac certa aut probabilissima videtur, nullatenus excludere debent. Deinde generatim nunquam plures expositiones simul admitti possunt, quarum una aliam destruat aut excludat. Aliis verbis necesse est, ut quoad rem et sensum