De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 262

una non affirmet, quod altera negat et vice versa, sed omnes simul consistere et verae esse possint. Ad haec etiam in nostra hypothesi nunquam admittenda est interpretatio, quae iuxta alias hermeneutices regulas ex. gr. ex potestate verborum aut ob contextum, auctoritatem Patrum etc. admitti non potest.

242. Quo posito statim apparet, regulas, de quibus est difficultas, etiam in nostra hypothesi habere applicationem utilem imo necessariam. Inquirendum enim erit ante omnia, utrum ex interpretationibus, quae primo aspectu possibiles videntur, una sit certa. Inde determinari poterit, utrum ceterae aut omnes aut aliquae propter oppositionem, quam cum ista habent, efficaciter excludantur, an vero suam probabilitatem retineant. Deinque videndum est, primo an aliquae earum inter se pugnent, deinde utrum omnes et singulae cum orationis contextu, cum potestate verborum, cum parallelismo etc. cohaerere possint necne. Ita falsissimum esse invenitur, regulas istas maxime primam et secundam in nostra hypothesi reiiciendas omnino esse ut falsas aut inutiles. Quodsi inquisitione, qualem modo postulavimus, facta adhuc plures remanent interpretationes, quae per se possibiles apparent; tunc utique in theoria de multiplici sensu literali omnes istae interpretationes simul retineri poterunt et debebunt. Ita fit, ut in hoc casu per se satis raro prima et ultima ex regulis adductis modificationem aliquam subire debeant. Scilicet primam regulam quod attinet, etiam

Ex his perspicies, quid illi agant (Hofmann hermen. bibl. §. 7.), qui contra theoriam de multiplici sensu literali ad Tridentinum provocant, quod in canonibus suis (sess. VII. can. 2. de bapt. sess. XIV. can. 3. de poenit.) prohibet certos textus ad metaphoras detorquere eosque in sensu aliquo omnino determinato accipere iubet. Dico: Haec theoriam, de qua quaerimus, nullatenus destruunt. Nam ea non negat, esse in Scriptura locos quam plurimos, qui nullam metaphoram admittunt et nonnisi unum sensum habent et habere possunt; et aliunde locos, quos in his canonibus Tridentinum respicit, revera ad hanc classem pertinere per se satis manifestum est. Generalia autem principia circa rem nostram Tridentinum neque in locis citatis neque alibi statuit. Deinde quando quis iuxta theoriam istam in certo loco praeter sensum principalem quaerit alium sensum literalem secundarium, sicut per hoc priorem aut negare aut minus certum reddere non intendit, ita nunquam verba ad alienum sensum detorquere aut phrasibus et contextui nimiam vim inferre ipsi lictum esse potest. Iam vero hoc est et non aliud, quod Tridentinum per dictos canones in Protestantibus improbat.