De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 263
una certa interpretatione iam inventa eaque semper retenta aliam insuper quaerere licebit. Tertiam quod spectat, in casu ibi descripto loci interpretatio non tam dubia dicenda erit, quam multiplex. Sed in hoc etiam casu semper meminerimus, fieri posse, ut nobis, qui vim locutionum ac rationem contextus et cetera huiusmodi fere nunquam perfecte assequimur, aliae interpretationes praeter unam, quae certa est, possibiles videantur, licet reapse possibiles non sint. Aliis verbis inventa una interpretatione, quae certa est, semper aut fere semper aliae interpretationes secundariae plus minus dubiae manebunt. Iam vero in hac levi dictarum regularum modificatione nil absurdi aut periculosi inesse videtur. In sensu exposito negare possumus, s. Augustinum in Scriptura interpretanda nunquam theoriae de multiplici sensu literali, quam ipse accurate exposuit, ullam rationem habuisse. Scilicet negamus, Augustinum nullatenus sollicitum fuisse, ut illi theoriae, quantum res postularet, interpretandi methodum accommodaret. Notissimum enim est, Augustinum haud semel in suis scriptis exegeticis plures et disparatas alicuius loci expositiones in medium afferre; nec tamen s. Doctor valde sollicitus est, ut unam prae ceteris veram esse ostendat, sed omnes pro veris habere videtur. (Cfr. confess. l. II. c. 26. 31. de genes. ad lit. l. I. c. 19. et alias saepe, de civ. Dei l. XI. c. 10. contra Faust. l. XVI. c. 22. de doctr. christ. l. III. c. 27. 28.)
243. Tertia ratio est haec. Multiplex Scripturae sensus ideo potissimum admittitur, quia id ad auctoritatem dignitatemque Scripturae pertinere videtur. Atqui per huiusmodi hypothesin tantum abest, ut Scripturae auctoritas et dignitas crescat, ut econtra haud parum per eam minuatur. Nam in hac suppositione Scriptura valde obscura, ambigua et veluti aenigmatica redditur ac pro demonstratione eorum, quae ex Scriptura demonstranda sunt, evadit minus apta. Imo hac ratione ludierum quid ac fere puerile in Scripturam inducitur. Potissima vis huius argumenti, ut apparet, sita est in ratione, quae ultimo loco ad confirmationem additur. Quare ista ratio
Idem valet de s. Thoma, ut patet ex locis supra (n. 235.) a nobis indicatis. Ceterum etiam per sensum mysticum istae regulae aliqualem patiuntur modificationem. Non ergo adeo generales et immutabiles sunt habendae.