De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 264

ante omnia expendenda est. Asseritur igitur, per multiplicem sensum literalem Scripturam valde obscuram, ambiguam et veluti aenigmaticam reddi et ita demonstrationi minus aptam apparere. Quid ad haec respondebimus? Unum ante omnia monendum ducimus. Ut hoc argumentum demonstret, quod demonstrandum est, per id ostendi debet, Scripturam, prout iacet, cum nostra hypothesi fore obscuriorem quam sine illa. Quo posito quod in argumento assumitur, in abstracto concedere possumus. Aliis verbis concedimus, librum, qui unicum ubique exhibeat sensum literalem, fore perspicuiorem libro, qui hinc inde multiplicem sensum literalem admittit. At ubi ad concretum devenimus, longe aliter res se habet. Haec assertio magis explicanda est. Certe, ut nemo negat, clarior est liber, ubi omnes et singulae propositiones verbis ita claris et determinatis expressae inveniuntur, ut nonnisi uno determinato sensu intelligi possint. At postquam liber aliquis de facto talibus verbis invenitur conceptus, ut eius propositiones hinc inde plures diversos sensus admittant, qui omnes neque invicem pugnant neque falsi aut tali auctore libroque indigni sunt; per hoc quod supponas, auctorem in libro suo non unum solum ex illis sensibus exprimere voluisse, sed simul intendisse omnes, ille liber profecto non fit aenigmaticus aut magis obscurus et ambiguus. Imo per eam hypothesim liber clarior evadit minusque ambiguus, quam si ponas, auctorem unum tantum sensum ubique asserere voluisse. Plus dico: Per hanc hypothesim, quantum fieri potest, liber ab omni ambiguitate et obscuritate solvitur. Eo ipso, ut per se patet, si auctor aliunde fidem meretur et liber demonstrationi per se aptus est, totus liber ad demonstrationem magis aptus invenitur. Porro in Scriptura reapse plures reperiri propositiones,

Ex his pariter intelligitur, an dici merito possit, in suppositione multiplicis sensus literalis Scripturam multas continere aequivocationes. Aequivocatio enim proprie illa est locutio, quae duplicem habet sensum sive disparatum sive contrarium, quorum aut unus est verus alter falsus aut saltem unus solus a loquente affirmatur, alter tacite negatur. Unde fit, ut talis locutio, sicut ad fallendum est apta, ita ad cognoscendam mentem loquentis sit inepta. In nostra vero hypothesi utique duplex item est sensus disparatus, at nunquam contrarius; semper a nobis sensus uterque a loquente intentus et affirmatus, imo, cum de Scriptura infallibili agitur, uterque infallibiliter verus esse supponitur. Quare in hac hypothesi