De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 265

quae ambiguae videntur et ratione declarata multiplicem sensum admittunt, factum est, quod vix aliquis, qui tum Scripturam tum optimos eius interpretes aliquantulum noverit, serio negabit. Ceterum nos factum istud ex superioribus (cfr. n. 222. seqq.) tamquam demonstratum supponere possumus. Certe per simplicem assertionem, qua contendis, Scripturam ubique unum tantum habere sensum literalem, Scripturae verba clariora non evadunt, nec interpretationes multiplices ac disparatae, quae in quam plurimis locis post adhibita omnia adminicula hermeneutica adhuc optimae notae interpretibus possibiles apparent, uno ictu eliminantur. Ergo contra adversarios iure asserere possumus, multum abesse, ut per doctrinam de multiplici sensu literali ambiguitas et obscuritas Scripturae augeatur, ut per istam theoriam obscuritas minuatur. In ea enim ubi verba Scripturae duplicem sensum admittunt, sub certis conditionibus concludere possum, tum unum tum alterum a Deo intentum fuisse, et ita verum Scripturae sensum reipsa assequor; dum in alia sententia dubius haerere cogor. (Cfr. n. 245. 249.)

244. Pari iure negamus, quod ab adversariis additur, nimirum per hanc sententiam introduci in Scripturam ludicrum quid ac fere puerile. Nam licet id forte de sermone hominis,

sicut locutio non fallit, ita nec celat mentem loquentis, sed ubicunque vere intelligitur, recta via ad mentem loquentis cognoscendam perducit. Non itaque bene hic loquendi modus in tali casu dicitur aequivocatio. Si nihilominus ita dicere placet, monendum est, agi de modo loquendi, qui a communi aequivocatione admodum diversus est, et locutionem istam non habere illa incommoda, quae aequivocationi communiter tribuuntur. (Cfr. Estius apud Beelen l. c. p. 135.) Estius (l. c.) invitus concedere cogitur, in Augustini sententia ex utraque interpretatione literali argumenta bona et valida duci posse. Numquid talis locutio aequivocatio iuste dicitur?

Ad difficultatem praesentem magis adhuc eliminandam, insuper haec nota. 1. Per hanc hypothesin sensus Scripturae, qui per se faciles et obvii sunt, non cessant esse faciles et obvii. 2. Sententia de multiplici sensu literali supposita ut certa concedendum erit, hinc inde et in uno vel altero loco fieri posse, ut multiplices eius sensus non difficilius eruantur, quam interdum cognoscitur mystica aliqua significatio per mera indicia intrinseca. 3. Nec hanc sententiam ideo reiciendam esse censemus, quod ea supposita homini in hac vita perfecta Scripturae intelligentia vix assequenda videtur. Id enim suo modo omnibus concedendum est, ut vel ex iis indubitanter colligitur, quae v. gr. in exponenda Apocalypsi vel circa Canticum Canticorum interpretes fatentur unanimiter.