De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 266
qui tale aliquid affectaret, concedendum sit; aliter iudicandum censemus de Scriptura, quae opus est Dei. Profecto qui rei possibilitate, quam supra demonstravimus, semel supposita asserere voluerit, non posse Deum hoc genere loquendi uti, quin in eius sermone ludicrum quid et puerile appareat; is aliquid asserit, quod iam a priori absonum Deoque iniuriosum esse videtur. Iniuriosum item hoc apparet in s. Augustinum, s. Thomam totque alios scholasticos nobilissimos. Numquid enim tot tantique viri, qui hanc sententiam defenderunt, inter ludicrum et grave distinguere haud potuerunt aut Deo tale aliquid ascribere attentaverunt? Idem luculentius monstratur exemplis. Numquid v. gr. ludicrum et puerile esset, si Deus duabus sententiis supra (n. 223) ex Genes. II. 15. et Ioan. III. 30. allatis aut aliis verbis aptioribus in utroque sensu ab Augustino indicato uti voluisset? Aut ponamus, revera in Genes. I. 1. vocabulum «reschith», quod in textu originali legitur, aut vocabulum aequivalens in alia lingua, ut ἀρχὴ, principium revera aptum esse, ut simul initium temporis designet et Dei Filium seu hypostaticam Dei sapientiam, quae a Patribus rerum omnium principium ac causa dicitur; sicut revera, quae praefigitur, hebraica particula «be», quae in Graeco per ἐν in Latino per in vertitur, simul et tempus et causam, quam dicunt efficientem, significare potest. Hac suppositione facta quis dicet, eum, qui eum Augustino (confess. l. XII.) aliisque quam plurimis credat, Deum phrasi illa brevissima haec omnia simul enuntiare voluisse: «In initio temporum ac per Filium suum, tamquam per rerum omnium principium, Deus creavit coelum et terram» ludicrum quid ac puerile Deo attribuere? Nobis certe omnino contrarium dicendum videtur.
245. Deiecto his observationibus principali totius argumenti fundamento non est necesse ad alia singillatim respondere. Nihilominus haec subiicimus. Ante omnia nonne possibile apparet, ut quis dicat, se doctrinam, de qua agitur, amplecti non tam ob dignitatem Scripturae sed potissimum propter auctoritatem Augustini totque aliorum maximi nominis patronorum? Quare et maior propositio argumenti principalis aliquo
1 Cfr. Mazzella de Deo creante n. 80. Alia exempla habes supra (n. 223.) et infra (n. 251.) plura adhuc dabimus.