De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 267
modo nutat. Minor vero propositio ex dictis omnino neganda est. Nam per hypothesin de multiplici sensu literali sicut augetur in Scriptura copia sensuum, ita simul etiam amplitudo auctoritatis divinae manifesto crescit. Quare hac hypothesi retenta oppido plures res ex Scriptura demonstrari poterunt quam ea reiecta. Ad haec in ista theoria ex locis, de quibus quaestio versatur, neque cum minori efficacia neque cum maiori difficultate argumentatio institui posse cognoscitur, quam id generatim ex istis locis fieri possit; imo in hac theoria, ut ex dictis (n. 243. 249.) patet, difficultas per se diminuitur. Ergo per hanc theoriam revera dignitatem praerogativasque Scripturae non minui sed potius aliquatenus crescere, post dicta nemo facile negabit.
246. Quarta denique ratio ita proponi potest. Si multiplex sensus literalis absolute possibilis esse concedatur, est tamen nemine negante res omnino extraordinaria et veluti miraculosa, quae neque in conceptu inspirationis de se includitur neque pro Scripturae fine et scopo necessaria est. Iam vero quae talia sunt, praesumi non debent aut utcumque leviter asseri, sed nisi firmis argumentis demonstrantur, merito reieciuntur. Porro argumenta, quae pro sententia affirmativa afferuntur, non adeo firma imo nullius valoris sunt, ut instituto eorum examine facile constare potest. Hoc argumentum certe spernendum non est. Sed ut quisque facile videt, cum magis negativum sit, omnino peremptorium haberi nequit. Quod hoc modo magis confirmatur. Hoc argumentum, cum obvium sit, non apparet, quomodo Augustinum et Thomam aliosque, qui eos sequuntur, omnino latere potuerit. Nec tamen eos haec consideratio a sua sententia retraxit. Deinde tota eius vis pendet a propositione minori, quae negat, pro affirmativa sententia valida afferri argumenta. Iam vero hoc facile a quopiam negari poterit. Nam ut de argumentis intrinsecis mox afferendis et examinandis modo iudicium differamus, certe inter argumenta sententiae affirmativae est etiam auctoritas ss. Augustini, Gregorii M., Thomae et totius fere scholae catholicae per plura saltem saecula. Hanc auctoritatem variis observationibus aliquo modo attenuare poteris, sed eam aut omnino elevare aut pari in contrarium allata auctoritate penitus elidere impossibile videtur. Stat ergo pro sententia affirmativa auctoritas de se haud