De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 268
spernenda. Utrum deinde haec auctoritas ceteraeque rationes, de quibus mox agemus, sufficiant, ut tribuamus Scripturae praerogativam, quam utique extraordinariam et de se minime necessariam esse concedimus, sapientiorum sit diuidicare. Nos potissimum propter rationem hanc ultimam, quam plene solvere non possumus, in assertione generali supra posita concessimus, negativam sententiam ex rationibus intrinsecis probabiliorem apparere.
Punctum secundum.
Rationes, quae sententiam de multiplici sensu literali suadere videntur.
247. Primam rationem proponemus tum nostris verbis tum verbis Augustini. Itaque ita argumentari possumus. Si Deus ad homines humana lingua loqui voluit, ut in Scriptura reapse fecit, praesumendum est, eum perfectissimo loquendi modo uti voluisse. Id de Scriptura eo magis assumendum est, quod Patres pleni sunt admiratione Scripturae, ita ut eam nunquam satis sibi laudasse videantur. Nominatim Patres in Scriptura praedicant et mirantur profunditatem copiamque superabundantem sensum. Ita iuxta Patres Scriptura non solum utemque est opus ordinis supernaturalis sed inter cetera opera divinae sapientiae summopere mirabile, cuius omnes
Sunt, qui cum Patritio (l. c. n. 68.) etiam ex inductione argumentantur asserentes, inductione constare, nullum esse Scripturae locum, qui sub una litera revera exhibeat plures sensus literales. Sed hoc argumentum, nisi qua argumentum negativum onus demonstrandi et inveniendi locos in adversarios reiiciat et ita tandem reducatur ad ultimum argumentum superius positum; certe nullum est. Quis enim dicere praesumat, se tota Biblia ita perfecte nosse, ut in omnibus et singulis locis non solum verum sed totum sensum assecutus sit? Porro hoc pro dicta inductione manifesto requiritur. (Cfr. n. 251. seqq.) Certe traditio et Patres non omnes Scripturae locos et multo minus omnes circa omnia i. e. secundum totum sensum authentice interpretati sunt. Quo posito quomodo id homo privatus assequi potest? Idem dic de sequenti argumento haud absimili. (Cfr. Beelen p. 2.) Si Scriptura praerogativa hac gauderet, inquiunt, ea ecclesiam et interpretes non potuisset latere. Pro hominibus enim et ecclesia Scriptura cum suis praerogativis est data. Est nimirum et ipsum argumentum negativum. Dein dubitare licet, an ecclesia quoad omnia sensum Scripturae perfecte cognoscat, ut patet ex consideratione Apocalypseos. Denique negare possumus, ecclesiae hanc praerogativam mansisse omnino ignotam, cum tota schola catholica testimonium in contrarium ferre videatur.