De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 269
praerogativas pulchritudinesque perspicere omniaque mysteria assequi humanae menti impossibile sit. (Cfr. Basil. de Spirit. s. in pooem.; Chrysost. in genes. homil. 21.; Thom. in 2. sent. dist. 12. art. 2. ad 1.; Beelen l. c. p. 17. et hic infra n. 302. et 303.) Iam vero perfectissimus loquendi modus esse videtur, si paucis verbis exprimantur conceptus quam plurimi et in una eademque locutione plures insint sensus, ut patet ex locis, quibus inest sensus mysticus. Saltem nemo negabit, hoc ad profunditatem pulchritudinemque Scripturae haud parum conferre. Quare profunditas ac pulchritudo Scripturae quam maxime crescet, si intra iustos limites (cfr. n. 222.) ad sensum mysticum, quantum fieri potest, accedat insuper multiplex sensus literalis. Id totum confirmatur hoc modo. Protestatur Augustinus (cfr. n. 248.), descriptum loquendi modum sibi placere quam maxime, et si in sua potestate foret, libentissime se illo usurum. Hinc s. Doctor monet, si hinc inde in scriptis suis ei, qui legerit, sub certis verbis aut sub certo verborum circuitu ex perspicuitate ingenii praeter conceptus illos atque sententias, quas ipse, dum ea scriberet, tum volvebat animo tum scriptis exprimere intendebat, i. e. praeter sensum, quem cogitabat ipse, alii praeterea conceptus aliaeque sententiae occurrant i. e. alius sensus in mentem veniat verus tamen et utilis, qui ipsum, dum scriberet, omnino latebat ac proinde verbis suis ex sua intentione non inest; id ex tarditate ingenii sui factum esse. Secus enim, ita idem sine haesitatione declarat, ipse sensum illum, qui verbis suis subesse per se potest quique in se verus et utilis esse cognoscitur, non solum antea mente cogitasset sed et sine ulla dubitatione in scribendo per verba sua simul cum alio exprimere voluisset. Ita quoad sensum Augustinus. Iam vero, ita hic quaerere licet, cur quod homo sapientissimus iuxta et sanctissimus affectare potuit, et si assecutus fuisset, in magnam suorum librorum laudem cessurum fore arbitratus est, Deo negandum erit? Deus certe omnia, quae in se vera et utilia sub Scripturae suae verbis latere et ab homine quolibet, qui Scripturam legerit, cogitando inveniri possunt; et ab initio perspecta habuit et simul, quid humana mens sub verbis suis aliquando cogitatura erat, ab aeterno praevidit. Cur ergo non saltem probabile dicemus, Deum reapse illa omnia, quae verbis Scripturae subesse per se possunt, in quantum vera ac bona sunt, per eadem dicere