De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 270

voluisse? Quodsi hoc conceditur, et si insuper reapse sententiae, quae duplicem sensum verum admittunt, hinc inde in Scriptura occurrunt, habemus quod contendimus. Ita enim illae sententiae reipsa habebunt duplicem sensum literalem.

248. Modo idem argumentum libet denuo proponere verbis Augustini. Quod ideo praecipue facere placuit, ut et sententia Augustini melius cognoscatur et mens eius extra omne dubium ponatur. Itaque in exponendo primo versiculo Geneseos occupatus Deumque allocatus ita scribit s. Doctor (confess. l. XII. c. 26. n. 36.): «Et ego, Deus meus, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem, quo ille eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis et linguae meae literae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses . . . et mihi abs te Geneseos liber scribendus iniungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum; ut neque illi, qui nondum queunt intelligere, quemadmodum Deus creat, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent, et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.» Et paulo inferius (c. 31. n. 42.): «Ita, ait, eum alius (interpres) dixerit: Hoc sensit (scriptor sacer) quod ego; et alius: Imo illud, quod ego; religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in

Necesse non est, ut in hac hypothesi etiam scriptor humanus in scribendo omnes eos sensus intenderit et intellexerit. Nam non ipse sed Deus est verus Scripturae auctor. Quare non hominis sed Dei praecipue intelligentia et intentio spectanda est, si de sensu Scripturae quaeritur. (Cfr. supra n. 93.) Nihilominus etiam humanum scriptorem quod spectat, non facile suspicandum est, eum, quae tamquam Dei minister scripsit, non plene intellexisse, ut per se patet.

Aliqui de sensu Augustini circa praesentem quaestionem dubitarunt et eius verba ita interpretari conati sunt, ut eius sententia saltem dubia maneat. Quo iure, perspicies ex iis, quae habes in textu. (Cfr. n. 232.).