De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 271
his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras literas vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonant, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum (Moysen) de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his rebus atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum possumus et tamen in eis inveniri potest.»
Ideo Augustinus dicit, falsitatem sententiarum, quas ipse expressis verbis non excluserit, ipsum non offendere, quia ex suppositione ipse eas sententias nec dicere voluit nec dixit. Quare earum falsitas ad eum nihil pertinere dicenda erit.
Nota 1., Augustinum sententiam suam hic proponere ut satis certam. Quod confirmatur ex alio eius loco (de doct. christ. l. c.), ubi haec legimus: «Ille quippe auctor (humanus scriptor) et ipsam sententiam forsitan vidit (quae scil. praeter sensum principalem lectori in Scriptura aliquando occurrit et vera est) et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione praevidit, imo ut occurreret, quia et ipsa auctoritate subnixa est (et per hoc vera), providit.» Quod hic Augustinus de auctore humano dubitanter loquitur, sicut veritatem doctrinae principalis non infirmat (cfr. n. 247 in nota); ita per oppositionem inter eum auctorem et inter Deum satis aperte ostenditur, Augustinum eam doctrinam prae Deo ut fere certam habuisse. Nota 2., simili omnino ratione argumentari s. Thomam, qui fere ad verbum Augustinum sequitur. (Cfr. n. 239.) Notandum 3., Augustinum prae commodo illo, quod in multiplici sensu reperiri potest, contempsisse illam qualemcumque obscuritatem seu iacturam perspicuitatis, quae in sermone quolibet cum multiplici sensu literali naturaliter nexa est. Aliqui (cfr. Hofmann hermen. bibl. §. 7.) notant, Augustinum in hac re sibi non constare, et in testimonium huius inconstantiae provocant ad librum de doctrina christiana. (l. l. c. 36. n. 40. 41.) At quod ad nos spectat, s. Doctor ibi aliud non dicit, quam hoc: Si quis in legenda exponendaque Scriptura non hoc cogitaverit et dixerit, quod ille, quem legit, eo loco sensisse probabitur, ipse fallitur ideoque corrigendus est. Iam vero haec assertio theoriam de multiplici sensu literali nequaquam laedit. Nam ea theoria supponit, auctorem Scripturae principalem i. e. Deum, cuius sensus praecipue quaeritur, plures sensus revera intendisse, et idem in ea theoria etiam de auctore secundario i. e. de hagiographo generatim praesumendum est. Quare qui legendo Scripturam in locis, ubi multiplicem sensum habere supponitur,