De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 272
249. Secunda ratio novum momentum addit praecedenti, quod est huiusmodi. Negari non potest, hinc inde in Scriptura occurrere locos, qui non solum prae sensu mystico sed praecise secundum literam multiplicem admittunt interpretationem. Et quod bene est attendendum, haud raro interpretationes istae tales sunt, ut inter se nullam oppositionem habeant sed mere disparatae esse videantur. Quare omnes per se et quoad rem simul verae esse possunt et de facto haud raro omnes in se verae sunt. Iam vero per hypothesin multiplicis sensus literalis horum locorum expositio multo facilior evadit ac certior seu sub hac hypothesi Scriptura minus obscura et ambigua apparet, quam sine illa. (Cfr. n. 243.) Ratio est, quia hac hypothesi admissa omnes expositiones, quae neque inter se neque cum aliis Scripturae locis neque generatim cum veritate aliqua, quae sive ex revelatione sive ratione et experientia ut certa cognoscitur, oppositionem habent, pro veris et certis retinendae sunt. Quare in ea hypothesi ex multis expositionibus, quae possibiles apparent, nequaquam unam eligere cogimur, quae sola vera habeatur, quia non una sola sed omnes sine exceptione supponuntur a Deo intentae. Cum
praeter unum sensum verum et primarium alium cogitat secundarium, in hac sua cogitatione nequaquam necessario fallitur, ac si non id, quod auctor dicere intendit, sed aliud assecutus sit. Ceterum ad plenam intelligentiam huius loci attendenda sunt, quae supra (n. 241.) diximus. Eminentissimus Franzelin (de Deo Uno thes. LII. p. 507. nota 2.) ex alio loco eiusdem operis (de doctr. christ. l. III. c. 27. n. 38.) notat, Augustinum, dum de multiplici sensu literali loquitur, non tam principium hermeneuticum quam theologicum statuere voluisse. Hoc significat: Ubicumque in sacris libris verba variam expositionem admittunt, utique ex mente Augustini theologice loquendo semper omnes expositiones, quae analogiae fidei non contradicunt, simul retineri possunt; at quod id etiam hermeneutice fieri possit, s. Doctor claris saltem verbis nullibi asserit. Nos ista perfecte probare non possumus. Nam primo vel locus ipse, qui hic tangitur, si integer legitur, plus dicere et simul cum principio theologico etiam principium hermeneuticum proponere videtur. Deinde id multo clarius colligitur ex loco, quem nos in textu dedimus. Unum tamen est, quod in loco, qui hic tangitur, praesenti theoriae aliquatenus nocere et mentem Augustini minus certam reddere cognoscitur, nimirum quod s. Doctor pro demonstrandis veritatibus, quae ex locis multiplici interpretationi aptis iuxta hanc theoriam eliciuntur, alia eaquae clariora Scripturae testimonia postulat. At cum Augustinus hic manifesto de demonstratione loquatur, quae ex omni parte certa sit, id solum ostendit, eidem theoriam suam undequaque certam non fuisse, quod non negamus.