De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 273
ergo aliunde ostensum sit, hypothesim istam nihil habere, quod Scripturae penitus inconveniens appareat; honor Dei Scripturaeque dignitas exigere videtur, ut eam amplectamur, quia hac ratione tantum opus Dei, quantum est Scriptura sacra, quantum fieri potest, a nimia obscuritate et ambiguitate liberatur.
250. Haec duo argumenta, ut modo de iis iudicium feramus, nobis vi sua carere non videntur. Fatemur tamen et consulto notamus, ea, cum potissimum ex rerum convenientia et ex Dei Scripturaeque dignitate ducta sint, penitus certa et ineluctabilia non esse. Possunt enim ea fere ratione reiici aut extenuari, qua reiiciuntur argumenta, quae a nonnullis philosophis instruuntur pro sic dicto optimismo. Aliis verbis ad haec argumenta reponere quis poterit, Deum sive per Scripturam sive alio modo hominibus loquatur, nulla lege teneri, ut loquatur modo omnium perfectissimo ac maxime perspicuo. Aliunde excluso licet multiplici sensu literali Scriptura semper manet opus Dei grande omnino atque mirabile, quod etiam sic non ob unam rationem iis laudibus extolli possit, quibus Scripturam a Patribus videmus elatam. Denique sic etiam Scriptura pro fine, ad quem data est, satis apta et saltem quoad res necessarias satis perspicua existit.
251. Tertia ratio, quae penes auctores omnium est frequentissima, sumitur ab exemplis. Ea primo generatim sic proponi potest. Inveniuntur in Scriptura nonnulli loci, qui non solum de se multiplices interpretationes literales admittunt, sed et a Patribus aut versionibus authenticis quoad literam valde diversimode exponuntur aut vertuntur. Ita ex una parte fit, ut diversae illae expositiones omnes ac singulae ob auctoritatem Patrum, qui eas tradiderunt, respui vix possint; ex altera vero parte vix intelligitur, quomodo eas multiplici sensu literali a Scriptura penitus excluso simul retinere liceat. Ratio ultimi est, quia interpretationes, de quibus agitur, ex una parte saepe stricte literales dicendae sunt, ex altera vero parte non semper in se ita comparatae esse videntur, ut eas tamquam interpretationes incompletas et partiales illius loci considerare et in unam solam, quae generalior et completa sit, conflare liceat. Atqui tale inconveniens optime tollitur, si in Scriptura hinc inde multiplicem sensum literalem admittere haud gravamur. Totum negotium in hoc argumento, ut apparet, est in pro-