De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 274

banda minori seu in reperiendis exemplis, quae pro praesenti scopo ex omni parte apta sint. Porro exempla, quae in hanc rem ab auctoribus passim afferuntur, haec potissimum sunt. Primum ponitur in Genes. I. 1. In hoc loco principium, ut videtur, bene exponitur tum de initio temporum, tum de Filio Dei, prout est rerum omnium principium. (Cfr. n. 244.) Secundum sumitur ex Genes. XLVII. 31., ubi Iacob iuxta vulgatam dicitur adorasse conversus ad lectuli caput, iuxta Septuaginta vero et Paulum Apostolum adoravit ad fastigium virgae Ioseph. Tertium reperiunt in Ps. II. v. 7. coll. Hebr. I. 5. V. 5. Act. XIII. 33., qui locus apud varios tum de Christi generatione aeterna, tum de eius electione in sacerdotem, tum de resurrectione ex mortuis accipitur. Item, quod quartum exemplum est, Ps. XVIII. 5. (coll. Rom. X. 18.) accipitur tum de coelo materiali tum de Apostolis. Quintum est in Isaia LIII. 4. (coll. Matth. VIII. 17.; I. Petr. II. 14.), ubi iuxta aliquos Christus hominum peccata luenda infirmitatesque humanas tolerandas in se suscepisse dicitur, iuxta alios vero per virtutem miraculorum infirmitates temporales ab hominum corporibus abstulisse scribitur. Sextum item est in Isaia LIII. 8., ubi iuxta quam plurimos de Christi aeterna et divina generatione sermo est, iuxta alios item haud paucos Propheta de generatione humana ex Virgine loquitur. Septimum est in Habac. III. 2. Ibi vulgata habet: «In medio annorum notum facies.» Septuaginta vero, sicut etiam ab ecclesia in liturgias translatum est (cfr. Miss. Rom. in Parascer. in tractu ad sic dicta improperia), dicunt: «In medio duorum animalium cognosceris.» Denique octavo quidam provocant ad Ioann. XI. 49.—51., ubi leguntur notissima haec verba Caiphae Pontificis: «Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo» etc. Verba ista manifesto penes Evangelistam duplici eoque valde diverso sensu sumuntur (cfr. supra n. 223; Beelen l. c. part. II. sect. 2; Patrit. l. c. n. 33. et 38; et auctores supra citati n. 236. in nota).

252. Non vacat omnes istos locos singillatim examinare, ut ex una parte ostendatur, ex iis argumentum omnino peremptorium pro sententia affirmativa non exsurgere, ex altera vero parte accuratius determinetur, num his exemplis aliqua saltem et quanta demonstrandi vis insit. Quod enim primo loco ostendendum erat, fere per se patere videtur. Ut enim argumentum