De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 275
istud ab exemplis peremptorium sit, haec tria simul certissime constare debent. Requiritur 1., ut nulla ex diversis, quae praetenduntur, interpretationibus sine piaculo reiici possit. 2. Unaquaeque ex illis interpretationibus omnino literalis, non vero mystica aut solum derivata sit, necesse est. 3. Constare debet, varias unius loci interpretationes in unam generalem et completam conflari non posse. Porro facile apparet, in unoquoque ex allatis exemplis unam vel alteram ex dictis conditionibus aut omnino abesse aut saltem in dubium vocari posse. (Cfr. Beelen et Patrit. ll. cc.) Restat ergo, ut relictis exemplis illis, quae minorem attentionem merentur, de uno vel altero accuratius inquiramus, an revera aliqua et quanta demonstrandi vis eidem insit.
253. Exemplum primum. Attentionem certe merentur verba Caiphae (Ioan. XI. 49. seqq.), quibus de Christi morte loquens: «Expedit, inquit, vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat.» Subdit Evangelista: «Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente.» Hic primo libenter concedimus et contra eos, qui aliter sentiunt, expresse notamus, ista in re nostra pro instruendo argumento directo haud esse apta. Tenendum est enim, non utrumque sensum, qui illis iisdem verbis teste Evangelista inest, immediate et proprie esse sensum Scripturae seu sententiam Spiritus sancti, qui per Scripturam loquitur, sed unum tantum. Alter nimirum est sensus Caiphae impii Pontificis, qui a Scriptura solum refertur ut dictum illius Pontificis. (Cfr. supra l. III. n. 124. seqq. et Hofmann hermeneut. bibl. prooem. §. 7. p. 17.) At quod ad nos spectat, nemo negare poterit, Caipham revera, dum haec verba proferret, uno eodemque tempore iisdem verbis unoque, ut ita dicam, oris hiatu duos sensus enuntiasse inter se valde diversos. Unum quidem protulit ut suum i. e. a se cognitum atque intentum, qui in se impiissimus est. Alterum, qui in se sanctissimus est sed ipsum penitus latebat, Caiphas enuntiavit ut organum Spiritus sancti. Dubium enim non est, quin Spiritui sancto, qui tunc Caipha tamquam organo utebatur, sensus ille et cognitus et intentus fuerit occultioreque consilio Caiphae verbis subiectus. «Prophetavit» inquit Evangelista. Proinde hoc exemplo id saltem invicte concluditur,