De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 276

Spiritum sanctum tum Caiphae linguam ea occasione consulto ita gubernasse, ut proferret sententiam, quae duplicem haberet sensum literalem, tum simul voluisse, ut ea sententia, prout Scripturae inspiratae est inserta, suo modo utrumque sensum literalem haberet. Quare licet unus solus sit immediate a Spiritu sancto intentus tamquam proprius Scripturae sensus, alter vero solum sit sensus Caiphae et nonnisi qua talis ab hagiographo sub inspiratione Spiritus sancti referatur; tamen inde ante omnia indubitatum apparet, eadem verba duplicis sensus literalis capacia existere. Deinde ex his pronum videtur suspicari, ne non forte alibi in Scriptura recurrant exempla, in quibus uterque sensus literalis a Spiritu sancto immediate intentus dici possit. (Cfr. Patrit. l. c. n. 89; Beelen l. c. part. 2. sect. 2. §. 4. p. 96.)

254. Exemplum secundum sit ex Isaiae capite LIII. v. 4. Ibi legimus: «Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.» Tum ex proprietate verborum, contextu sermonis collationeque parallelorum (I. Petr. II. 14.), tum ex interpretatione satis communi Patrum catholicorumque interpretum locus iste omnino ita intelligendus videtur: Christus poenas et mala, quae hominibus pro peccatis merito sunt toleranda, in se suscepit et pro iis vice hominum per tolerantiam passionis suae aeterno Patri satisfecit. Haec interpretatio certe adeo congrua est adeoque recepta, ut durum sit eam penitus relinquere. Ex alia vero parte Matthaeus (VIII. 17.) hunc Prophetae locum ita ad Christum applicat, quasi Propheta iis verbis praedixisset, fore, ut Messias non tam per passionem ac meritum suum nos a malis nostris tum animi tum suo tempore etiam corporis pro saeculo futuro penitus liberet, sed per virtutem miraculorum iam in hac vita corporalibus languoribus multorum pro sua pietate mederetur. Quo posito haec perpende. Primo ista applicatio verborum Prophetae ad virtutem miraculorum, qua Messias fulgebat, cum ab Evangelista

Simile quid dici posset de titulo, qui Cruci Christi a Pilato fuit appositus, ut videre est penes Maldonatum (in Matth. XXVII. 37.).

Ita legimus penes Evangelistam (l. c. v. 16. 17.): «Omnes male habentes curavit, ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam Prophetam dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes nostras portavit.»